Octavius 22.1
(XX) Has fabulas et errores et ab imperitis parentibus discimus, et, quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuere.31 Et Plato ideo praeclare Homerum illum inclytum, laudatum et coronatum, de civitate quam in sermone instituebat, ejecit.
PL 3, 301Aこれらの作り話や誤りを、我々は無知な親たちから学び取るばかりか、さらに深刻なことに、まさに学業や学芸そのものによって仕上げてしまう。とりわけ詩人たちの詩によってである。詩人たちは、その権威をもって真理をこの上なく害してきた。それゆえプラトンは見事にも、あの名高いホメロス——称賛され冠を授けられた者——を、自らが言論のうちに打ち立てた都市から追放したのである。
Octavius 22.2
Hic enim praecipuus bello Troico deos vestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit: hic eorum paria composuit, sauciavit Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit.
PL 3, 301C実にこの詩人こそ、トロイア戦争において諸君の神々を、戯れとしてであれ、人間の事柄と行いのうちに混ぜ込んだ張本人である。彼は神々を組にして立ち合わせ、ウェヌスを傷つけ、マルスを縛り上げ、傷つけ、逃げ走らせた。
Octavius 22.3
Jovem narrat a Briareo liberatum, ne a diis caeteris ligaretur; et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flevisse; et loro Veneris illectum, flagrantius quam in adulteras soleat, cum Junone uxore concumbere.
PL 3, 301Dユピテルが、ほかの神々に縛られぬよう、ブリアレオスによって解き放たれたと語り、また息子サルペドンを死から救い出せなかったために、血の雨を流して泣いたと語り、さらにウェヌスの帯に誘われて、いつも姦通の相手に対する以上に激しく燃え立ち、妻ユノと交わったと語る。
Octavius 22.4
Alibi Hercules stercora egerit, et Apollo Admetto pecus pascit; Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accipit: illic Jovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, quum coelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint quam Jupiter in Creta nasceretur, et flammas veri fulminis nec Cyclops potuerit imitari, nec ipse Jupiter non vereri.
PL 3, 302Bまたあるところでは、ヘラクレスが糞を掻き出す仕事をし、アポロはアドメトスのために家畜を飼う。ネプトゥヌスはラオメドンのために城壁を築くが、不運な建築者は仕事の報酬を受け取れない。またあるところでは、ユピテルの雷霆がアエネアスの武具とともに鉄床の上で鍛え上げられる——天も雷も稲妻も、ユピテルがクレタで生まれるよりずっと前から存在していたにもかかわらず。しかも、真の雷の炎は、キュクロプスでさえ模すことができず、ユピテル自身もそれを畏れずにはいられなかったのである。
Octavius 22.5
Quid loquar Martis et Veneris adulterium deprehensum? et in Ganymedem Jovis stuprum coelo consecratum? quae omnia in hoc prodita, ut vitiis hominum quaedam auctoritas pararetur.
PL 3, 303Aマルスとウェヌスの姦通が現場を押さえられたことを、あるいはガニュメデスに対するユピテルの凌辱が天において神聖なものとされたことを、私は語る必要があろうか。これらすべてが明かされたのは、人間の悪徳にある種の権威を与えるためであった。
Octavius 22.6
His atque hujusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum, et, hisdem fabulis inhaerentibus, ad usque summae aetatis robur adolescunt, et in iisdem opinionibus miseri consenescunt, quum sit veritas obvia, sed requirentibus.
PL 3, 303Bこれらの、そしてこの種の作り話や、いっそう甘美な偽りによって、子供たちの才知は堕落させられる。そして同じ作り話に取り憑かれたまま、成人の力に至るまで育ち、同じ臆説のうちに、哀れにも老いてゆく。真理は手の届くところにあるというのに、それは求める者にとってのことである。
Octavius 22.7
Saturnum enim 32 principem hujus generis, et examinis omnes scriptores vetustatis, Graeci Romanique, hominem prodiderunt. Scit hoc Nepos et Cassius in historia, et Thallus ac Diodorus hoc loquuntur.
PL 3, 303C実に、この一族、この群れの始祖サトゥルヌスについては、古代の著述家たち、ギリシア人もローマ人も残らず、人間であったと伝えている。ネポスも、歴史書におけるカッシウスもこれを知っており、タッルスとディオドロスもこのことを語っている。
Octavius 22.8
Is itaque Saturnus, Creta profugus, Italiam, metu filii saevientis, accesserat, et, Jani susceptus hospitio, rudes illos homines et agrestes multa docuit, ut graeculus et politus, litteras imprimere, nummos signare, instrumenta conficere.
PL 3, 304Aかくしてこのサトゥルヌスは、猛り狂う息子を恐れてクレタから逃げ出し、イタリアへと赴いた。そしてヤヌスの客としての厚遇を受け、洗練されたギリシア人らしく、あの粗野で田舎じみた人々に多くのことを教えた——文字を刻むこと、貨幣を鋳ること、道具を作ることを。
Octavius 22.9
Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocari maluit Latium, et urbem Saturniam dedit de suo nomine, et Janiculum Janus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt.
PL 3, 304Bそこで彼は、身を隠して無事でいられたことにちなんで、自分の隠れ家を「ラティウム」と呼ばせることを望み、自らの名にちなんで都市「サトゥルニア」を与えた。そしてヤヌスは「ヤニクルム」を、二人ともに後世への記念として残したのである。
Octavius 22.10
Homo igitur utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis, et natus ex homine: terrae enim et coeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus, proditus; ut in hodiernum inopinato visos, coelo missos; ignobiles et ignotos, terrae filios nominamus Ejus filius Jupiter Cretae, excluso parente, regnavit, illic obiit, illic filios habuit; adhuc antrum Jovis visitur, et sepulchrum ejus ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur.
PL 3, 304Cかくして、逃げた者はまぎれもなく人間であり、身を隠した者もまぎれもなく人間であって、人間の父であり、人間から生まれた者である。彼が「天と地の子」と言われたのは、イタリア人のもとでは両親の知れぬ者であったからにほかならない。それはちょうど今日でも、思いがけなく現れた者を「天から遣わされた」と言い、身分卑しく素性の知れぬ者を「大地の子」と呼ぶのと同じことである。彼の子ユピテルは、父を追い出してクレタで王となり、そこで死に、そこで子をもうけた。今なおユピテルの洞窟が訪れられ、その墓が示されており、まさに彼自身の祭儀そのものによって、人間であったことが証し立てられているのである。