ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XXIII 第XXIII章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 305B · 9 sectiones

Octavius 23.1

1

Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, quum in primis parentibus probata mortalitas in caeteros ipso ordine successionis influxerit: nisi forte post mortem deos fingitis, et, pejerante Proculo, deus Romulus, et Juba, Mauris volentibus, deus est, et divi caeteri reges, qui consecrantur, non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis.

PL 3, 305B

この一族の一人ひとりをたどり、その系譜全体を説き明かすのは無益である。最初の親において確かめられた死すべき性質が、継承の順序そのものによって、後に続く者たちにも流れ込んでいるのだから——諸君が死後に彼らを神に仕立て上げているのでなければの話だが。プロクルスが偽誓すれば、ロムルスは神となる。ムーア人たちが欲すれば、ユバは神となる。そしてほかの神格化された王たちも同様であり、彼らが神格化されるのは、神威への信からではなく、務めを終えた権力への敬意からである。

Octavius 23.2

2

Invitis 23 his denique hoc nomen adscribitur: optant in homine perseverare; fieri se deos metuunt, etsi jam senes, nolunt.

PL 3, 306A

実に、この名は彼らの意に反して付されるのである。彼らは人間のままでい続けることを望み、神にされることを恐れる。すでに老いていてもなお、それを望まないのだ。

Octavius 23.3

3

Ergo nec de mortuis dii sunt, quoniam Deus mori non potest; nec de natis, quoniam moritur omne quod nascitur, divinum autem id est quod nec ortum habet nec occasum.

PL 3, 306A

したがって、死者から神が生じることはない。神は死ぬことができないからである。また生まれた者から神が生じることもない。生まれるものはすべて死ぬのに対し、神的なものとは、始まりも終わりも持たぬものだからである。

Octavius 23.4

4

Cur enim, si nati sunt, non hodieque nascuntur? nisi forte jam Jupiter senuit et partus in Junone defecit, et Minerva canuit antequam peperit. An ideo cessavit ista generatio, quoniam nulla hujusmodi fabulis praebetur adsensio?

PL 3, 306C

もし彼らが生まれたのであれば、なぜ今日もなお生まれてこないのか。ユピテルがすでに老い、ユノの産む力が衰え、ミネルウァは子を産む前に白髪になったとでもいうのだろうか。それとも、この種の作り話にはもはや誰も同意を与えなくなったから、その生殖が止んだとでもいうのか。

Octavius 23.5

5

Caeterum, si dii creare possent, interire non possent; plures natis hominibus deos haberemus, ut jam eos nec coelum contineret, nec aer caperet, nec terra gestaret: unde manifestum est homines illos fuisse quos et natos legimus et mortuos scimus.

PL 3, 306D

そもそも、もし神々が子を生み出すことができたのであれば、滅びることはできなかったはずである。そうであれば、我々は生まれてくる人間よりも多くの神々を持つことになり、もはや天もそれを収めきれず、空気もそれを容れきれず、大地もそれを支えきれなくなっていたであろう。ここから明らかなのは、彼らが人間であったということである。我々は彼らが生まれたと読み、死んだと知っているのだから。

Octavius 23.6

6

Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere? dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur.

PL 3, 307B

それゆえ、これらの者たちの奉献された像に民衆が祈りを捧げ、公にこれを崇拝していることを、誰が疑うだろうか。無知な者たちの思い込みと心は、技巧の巧みさに欺かれ、金の輝きに目をくらまされ、銀の光沢と象牙の白さに鈍らされているのである。

Octavius 23.7

7

Quod si in animum quis inducat tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, illusam.

PL 3, 307C

しかし、もし人が、どのような拷問によって、どのような仕掛けによってあらゆる像が形作られるかに思いを致すならば、その材料は職人が神を作るために弄んだものにすぎぬと知って、それを恐れていた自分自身を恥じるであろう。

Octavius 23.8

8

Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur; et deus aureus, vel argenteus, de immundo vasculo saepius, ut factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur; et lapideus caeditur, scalpitur et ab impurato 34 homine laevigatur; nec sentit suae nativitatis injuriam, ita ut nec postea de vestra veneratione culturam: nisi forte nondum deus saxum est, vel lignum, vel argentum.

PL 3, 307D

木の神は、おそらく火葬の薪の一部か、不吉な杭の一部であり、吊るされ、切られ、削られ、鉋をかけられる。金の神、あるいは銀の神は、しばしば汚れた器から——かつてエジプトの王になされたように——鋳直され、槌で打たれ、鉄床の上で形作られる。石の神は切り出され、彫られ、汚れた人間の手で磨き上げられる。そしてその誕生に加えられた不正を感じないのと同様、その後、諸君の崇敬から来る崇拝をも感じることはない。もっとも、石や木や銀が、まだ神になっていないというのでなければの話だが。

Octavius 23.9

9

Quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur, sculpitur; nondum deus est: ecce plumbatur, construitur, erigitur; nec adhuc deus est: ecce ornatur, consecratur, oratur: tunc postremo deus est quum homo illum voluit et dedicavit.

PL 3, 308C

では、この神はいつ生まれるのか。見よ、鋳造され、作られ、彫られている——まだ神ではない。見よ、鉛で継がれ、組み立てられ、立てられている——それでもまだ神ではない。見よ、飾られ、奉献され、祈りを捧げられている——そのときようやく、最後になって神となるのである。人間がそれを望み、それを捧げたときに。