Octavius 30.1
Illum jam velim convenire qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri ut tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli, et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat?
PL 3, 333A幼児の殺害と血によって我々が秘儀に入信すると言い、あるいはそう信じている者に、今こそ私は問いただしたい。それほど柔らかく、それほど小さな体が、傷による死を受けるなどということが起こりうると、お前は考えるのか。生まれたばかりの、いまだほとんど人間ともいえぬ者の、あの生々しい血を、誰かが斬りつけ、流し、絞り尽くすなどということが。
Octavius 30.2
Nemo hoc potest credere, nisi qui possit audere. Vos enim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere.
PL 3, 333Cこれを信じうる者は、自らそれを敢えてなしうる者のほかにいない。実に私は見ている、諸君が生ませた我が子を、あるときは獣や鳥に晒して捨て、あるときは絞め殺し、哀れな死に方で叩き潰すのを。
Octavius 30.3
Sunt quae in ipsis visceribus, medicaminibus et potis, originem futuri hominis exstinguant, et parricidium45 faciant antequam pariant. Et haec utique de deorum vestrorum disciplina descendunt; nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit.
PL 3, 333D胎の中そのものにおいて、薬や飲み物によって、未来の人間の芽生えを絶やし、産む前に近親殺しをなす女たちがいる。そしてこうしたことは、当然、諸君の神々の教えから流れ出たものである。サトゥルヌスは自分の子供たちを捨てはしなかった、貪り食ったのである。
Octavius 30.4
Merito et ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia immoletur.
PL 3, 334A当然にも、彼に対しては、アフリカのある地方では両親の手によって幼児が生贄として捧げられ、涙にくれる犠牲が生贄として捧げられることのないよう、愛撫と口づけで泣き声を抑えていた。
Octavius 30.5
Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallos humanas vel inhumanas victimas caedere: Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam, sacrificii viventes obruere; hodieque ab ab ipsis Latiaris Jupiter homicidio colitur; et, quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur.
PL 3, 334Bポントスのタウロイ人や、エジプトのブシリスにもまた、客人を生贄として捧げる祭儀があった。ガリア人はメルクリウスに、人間の、いや人間ならぬ犠牲を屠っていた。ローマ人は、ギリシア人の男女、ガリア人の男女を生きたまま生贄の祭儀として埋めた。そして今日でも、彼ら自身の手によって、ラティアリスのユピテルは殺人によって崇拝されている。しかも、サトゥルヌスの子にふさわしく、悪しき罪ある人間の血で肥え太らされているのである。
Octavius 30.6
Ipsum credo docuisse sanguinis foedere conjurare Catilinam, et Vellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere; et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore, sanare.
PL 3, 335Aおそらく彼自身が、カティリナに血の誓約による共謀を教え、ウェッローナに己の祭儀を人間の血の飲用で浸すことを教え、また癲癇を人間の血で、すなわちより重い病でもって治すことを教えたのであろう。
Octavius 30.7
Non dissimiles et qui de arena feras devorant illitas et infectas cruore, vel membris hominis et viscere saginatas. Nobis homicidium nec videre fas, nec audire; tantumque ab humano sanguine cavemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus.
PL 3, 335B闘技場から出た、血にまみれ血で汚れた獣を貪り食う者たち、あるいは人間の手足や臓物で肥え太らされた獣を貪り食う者たちも、これに劣らぬ者どもである。我々にとっては、殺人は見ることも聞くことも許されないことである。人間の血をこれほどまでに忌避するがゆえに、我々は食物とする家畜の血さえ口にすることを知らないのである。