ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XXVIII 第XXVIII章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 325B · 12 sectiones

Octavius 28.1

1

Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis, judicare, quod facitis; nobis ipsis poenitentibus credite: et nos enim idem fecimus, ut eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent: nec intelligebamus ab his fabulas istas semper ventilari, et numquam vel investigari, vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum; malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret, nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, poeniteret.

PL 3, 325B

だが、諸君がしているように、知りもせず調べもしないことを裁くのが、どれほど不正であるか。悔いている我々自身の言葉を信じるがよい。我々もまたかつて同じことをしたのであり、いまだ盲目で鈍かったころには、諸君とともに同じことを感じていた。あたかもキリスト教徒が怪物を崇拝し、幼児を貪り食らい、近親相姦の宴を交えているかのように。我々は理解していなかったのである——これらの作り話がこの者たちによって絶えず言い立てられながら、決して調べられも証されもしないこと、また、これほど長い時が経つのに、密告すれば行為の赦しばかりか密告の褒賞まで得られたはずなのに、それを明かす者が一人として現れなかったこと、そして、その悪事なるものはおよそ存在しなかったのであって、それゆえキリスト教徒である被告は恥じることもなく、恐れることもなく、ただ一つ、以前からそうでなかったことだけを悔いたのだということを。

Octavius 28.2

2

Nos tamen quum sacrilegos aliquos, et incestos, parricidas etiam, defendendos et tuendos suscipiebamus; hos nec audiendos in totum putabamus: nonnumquam etiam, miserantes eorum, crudelius saeviebamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret.

PL 3, 326B

しかし我々は、冒瀆者や近親相姦者、あるいは近親殺しの者でさえも、弁護し擁護することを引き受けていながら、この者たち〔キリスト教徒〕については、まったく耳を貸すに値しないとさえ思っていた。それどころか時には、彼らを憐れむがゆえに、かえっていっそう残酷に振る舞い、告白する者を拷問にかけて否認させようとした——それも、彼らを死なせないためだというのである。こうして我々は、彼らに対して倒錯した尋問を行った。真実を引き出すためのものではなく、偽りを強いるための尋問を。

Octavius 28.3

3

Et si quis infirmior, malo pressus et victus, Christianum se negasset, favebamus ei, quasi, ejerato nomine, jam omnia facta sua illa negatione purgaret. Agnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, 42 quae sentitis et geritis?

PL 3, 327A

そして、もし力弱い者が、苦痛に押しつぶされ打ち負かされて、自分はキリスト教徒ではないと否認するならば、我々はその者に好意を寄せた。あたかも、その名を捨て去る誓いによって、彼のあらゆる所業がその一度の否認によって清められでもするかのように。我々がかつて感じ行っていたのと同じことを、諸君が今感じ行っているのだと、諸君は認めるだろうか。

Octavius 28.4

4

Quum, si ratio, non instigatio daemonis judicaret, urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de impiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur.

PL 3, 327B

もし悪霊の駆り立てる力ではなく理性が裁くのであれば、迫るべきであったのはむしろ、彼らにキリスト教徒であることを否認させることではなく、近親相姦の淫行について、涜された祭儀について、生贄として捧げられた幼児について、告白させることであったはずだ。

Octavius 28.5

5

His enim et hujusmodi fabulis iidem daemones ad exsecrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt.

PL 3, 327C

実に、これらの、そしてこの種の作り話によって、まさにこの悪霊どもが、無知な者たちの耳を、我々に対する呪詛のおぞましさで満たしたのである。

Octavius 28.6

6

Nec tamen mirum, quum hominum fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa veritate, consumitur: sic est negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur. Inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse divinam.

PL 3, 327D

しかし、それも何の不思議もない。人の風評というものは、常にばらまかれた偽りによって養われながらも、真理が示されればたちまち費え尽きるものだからである。これこそが悪霊の仕業なのだ。偽りの噂は、まさに彼らによって蒔かれ、育てられるのである。お前が、驢馬の頭が我々にとって神聖なものだと聞いたと言うのも、そこから来ているのだ。

Octavius 28.7

7

Quis tam stultus ut hoc colat? Quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod vos et totos asinos in stabulis, cum vestra vel Epona consecratis: et eosdem asinos cum Iside religiose devoratis: item boum capita et capita vervecum, et immolatis et colitis: de capro etiam et homine mixtos, et leonum et canum vultus, deos dedicatis.

PL 3, 328B

いったい誰が、これほど愚かで、こんなものを崇拝するだろうか。いや、これが崇拝されていると信じる者のほうが、なお愚かではないか。もっとも、諸君はといえば、厩の中で驢馬をまるごと、諸君のエポナともども奉献し、その同じ驢馬をイシスとともに敬虔にも貪り食らい、同じように牛の頭や牡羊の頭を、生贄として捧げもすれば崇拝もし、山羊と人間とを混ぜ合わせた神々や、獅子や犬の顔をした神々をも奉献しているのだが。

Octavius 28.8

8

Nonne et Apen bovem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodilis, belluis caeteris, et avibus, et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur.

PL 3, 328D

諸君はエジプト人とともに、雄牛アピスを崇拝し、養ってさえいるではないか。蛇や鰐やその他の獣、鳥、魚のために定められた彼らの祭儀を、諸君は断罪もしない。それらの神の一つでも殺す者があれば、死刑に処されさえするというのに。

Octavius 28.9

9

Iidem Aegyptii cum plerisque vobiscum non magis Isidem, quam ceparum acrimonias metuunt: nec Serapidem magis, quam strepitus per pudenda corporis expressos contremiscunt.

PL 3, 329A

同じそのエジプト人たちは、諸君の多くとともに、イシスを恐れるのも、玉葱の辛味を恐れるのも、大差ないのである。セラピスの前に震えおののくのも、肉体の恥ずべき部分から発せられる音の前に震えおののくのも、変わりはない。

Octavius 28.10

10

Etiam ille qui de adoratis sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur, tentat in nos 43 conferre quae sua sunt.

PL 3, 329B

祭司の男根を崇拝しているなどと我々について作り話をする者でさえ、実のところ自分自身のものを我々になすりつけようとしているのである。

Octavius 28.11

11

Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota impudicitia vocatur urbanitas; qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt: homines malae linguae, etiamsi tacerent; quos prius taedescit impudicitiae suae, quam pudescit.

PL 3, 329C

というのも、これこそ彼ら自身の恥知らずさの祭儀なのかもしれない——彼らのもとでは、あらゆる性別が、あらゆる肢体をもって身を売り、あらゆる恥知らずさが「洗練」と呼ばれている。彼らは娼婦たちの奔放さを妬み、男たちの中ほどを舐め、劣情に満ちた口を股間に貼りつかせる。彼らは、たとえ黙っていたとしても悪しき舌を持つ者どもであり、自らの恥知らずさを恥じるより先に、それに飽きてしまう者どもなのだ。

Octavius 28.12

12

Proh nefas! id in se mali facinoris admittunt quod nec aetas potest pati mollior, nec cogi servitus durior.

PL 3, 330A

ああ、忌まわしいことよ。彼らは自らに対して、これほどの悪事を犯している——もっとも柔弱な年齢の者でさえ耐えられず、もっとも過酷な奴隷の身分に強いられてすら堪えられぬほどの悪事を。