ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XIX 第XIX章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 287A · 15 sectiones

Octavius 19.1

1

Quid Mantuanus Maro? nonne apertius, proximius, verius? « Principio, ait, coelum et terras, » et caetera mundi membra « spiritus intus alit, et infusa mens agitat. Inde hominum pecudumque 26 genus » et quidquid aliud animalium.

PL 3, 287A

マントヴァのマロは何と言っているか。いっそう明らかに、いっそう近しく、いっそう真実に語ってはいないか。「初めに」と彼は言う、「天と地と」——世界のそのほかの部分もまた——「内なる霊がこれを養い、注がれた心がこれを動かす。そこから人間と家畜の種族が」、そしてほかのあらゆる生き物が生じる、と。

Octavius 19.2

2

Idem alio loco, mentem istam et spiritum, Deum nominat; haec enim verba sunt: Deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris coelumque profundum. Unde homines, et pecudes, unde imber et ignis.

PL 3, 287C

同じ詩人は、別の箇所で、その心と霊とを「神」と名づけている。その言葉はこうである。「げに神はあらゆるものを貫いて行きたもう、もろもろの地と海の広がりと深き天とを。そこから人間たちも、家畜たちも、雨も火も生まれる」と。

Octavius 19.3

3

Quid aliud et a nobis Deus, quam mens et ratio et spiritus praedicatur? Recenseamus, si placet, disciplinas philosophorum, deprehendes eos, etsi sermonibus variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare sententiam. (XII) Omitto illos rudes et veteres qui de suis dictis sapientes esse meruerunt.

PL 3, 287D

我々にとっても、神とは知性と理性と霊にほかならないと宣べられているのではないか。よろしければ、哲学者たちの教えを検討してみよう。彼らは言葉遣いこそ様々であれ、事柄そのものにおいてはこの一つの見解へと収斂し、一致していることが分かるであろう。自らの言葉によって賢者と呼ばれるに値した、あの素朴な昔の人々のことは措く。

Octavius 19.4

4

Sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de coelestibus disputavit. Is Milesius Thales rerum initium aquam dixit; Deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta formaverit.

PL 3, 288B

第一に挙げるべきはミレトスのタレスである。天上のことがらについて論じた最初の者である。このミレトスのタレスは、万物の始原は水であると言い、神とは、水からすべてを形づくったあの知性であると言った。

Octavius 19.5

5

Eho! altior et sublimior aquae et spiritus ratio, quam ab homine potuerit inveniri; a Deo traditum. Vides Philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare. Anaximenes deinceps, et post Apolloniates Diogenes, aera Deum statuunt, infinitum et immensum.

PL 3, 288C

見よ、水と霊についてのこの理は、人間が発見しえたよりもいっそう高く、いっそう崇高なものであり、神から伝えられたものである。この筆頭の哲学者の見解が、我々の見解と深いところで響き合っているのが分かるだろう。次いでアナクシメネスが、その後にはアポロニアのディオゲネスが、空気を無限で量り尽くせぬ神とした。

Octavius 19.6

6

Horum quoque similis de divinitate consensio est. Anaxagorae vero descriptio et motus infinitae mentis Deus dicitur. Et Pythagorae Deus est animus, per universam rerum naturam commeans et intentus: ex quo etiam animalium omnium vita capiatur.

PL 3, 289A

この人々の間にも神性についての一致した見解がある。アナクサゴラスによれば、無限なる知性の秩序づけとその運動こそが神と呼ばれる。ピュタゴラスにとって神とは、万物の自然全体を貫いて行きわたり、そこに張り渡された心である。そこからすべての生き物の命もまた受け取られるのである。

Octavius 19.7

7

Xenophanem notum est omne infinitum cum mente Deum tradere; et Antisthenem, populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum; Spensippum, vim naturalem, animalem, qua omnia regantur, Deum nosse.

PL 3, 289B

クセノパネスは、無限なるものすべてと知性とを合わせて神とした、と知られている。アンティステネスは、民衆の神々は数多くあるが、自然の神はただ一つ、卓越したものであるとした。スペウシッポスは、万物を統べる自然の、生命を持つ力を、神として認めた。

Octavius 19.8

8

Quid Democritus? quamvis atomorum primus inventor,26 nonne plerumque naturam, quae imagines fundat, et intelligentiam, Deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam: etiam Epicurus ille qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit.

PL 3, 289D

デモクリトスはどうか。原子の最初の発見者でありながら、多くの場合、影像を注ぎ出す自然と、知性とを神と呼んでいるのではないか。ストラトンもまた同じく自然を神と呼ぶ。神々を怠惰なものとして、あるいは存在しないものとして描くあのエピクロスでさえも、自然を最上位に置いている。

Octavius 19.9

9

Aristoteles variat, et adsignat tamen unam potestatem. Nam interim mentem, mundum interim Deum dicit, interim mundo Deum praeficit. Aristoteles Ponticus variat, alias mundo, alias menti divinae tribuens principatum.

PL 3, 290A

アリストテレスは説を変えるが、それでも唯一の権力に帰している。あるときは知性を、あるときは世界を神と呼び、またあるときは神を世界の上に置く。ポントスのアリストテレスもまた説を変え、あるときは世界に、あるときは神的な知性に、主位を帰している。

Octavius 19.10

10

Heraclides Ponticus quoque Deo divinam mentem, quamvis varie, adscribit. Theophrastus, et Zenon, et Chrysippus, et Cleanthes, sunt et ipsi multiformes; sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur.

PL 3, 290C

ポントスのヘラクレイデスもまた、様々な仕方ではあるが、神に神的な知性を帰している。テオプラストス、ゼノン、クリュシッポス、クレアンテスもまた、それぞれ多様な説を立てるが、いずれも摂理のひとつなる原理へと帰着する。

Octavius 19.11

11

Cleanthes enim mentem, modo animum, modo aethera, plerumque rationem Deum disseruit. Zenon, ejusdem magister, naturalem legem atque divinam, et aethera interim, interdumque rationem, vult omnium esse principium.

PL 3, 290D

クレアンテスは、あるときは知性を、あるときは心を、あるときはアイテル(天空の元素)を、だがおおむね理性を、神として論じた。その教師であったゼノンは、自然の法にして神的な法、そしてあるときはアイテルを、あるときは理性を、万物の始原としている。

Octavius 19.12

12

Item interpretando Junonem aera, Jovem coelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum, et caeteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando, publicum arguit graviter et revincit errorem.

PL 3, 291B

同様に、ユノを空気と、ユピテルを天と、ネプトゥヌスを海と解し、ウルカヌスは火であるとし、そのほか民衆の神々も同じく元素にほかならないと示すことによって、彼は世人の誤りを厳しく咎め、論駁するのである。

Octavius 19.13

13

Eadem fere Chrysippus, vim divinam, rationalem naturam, et mundum interim, et fatalem necessitatem Deum credit, Zenonemque interpretatione physiologiae in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur. (XIII) Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi Jovis partum et ortum Minervae, et hoc genus caeterarum rerum vocabula esse, non deorum. (XIV) Nam Socraticus Xenophon formam Dei veri negat videri 27 posse, et ideo quaeri non oportere.

PL 3, 291C

クリュシッポスもほぼ同じ考えを持ち、神的な力、理性的な自然、あるときは世界そのもの、そして運命的な必然性を、神と信じている。そしてヘシオドス、ホメロス、オルペウスの詩の自然学的解釈において、ゼノンに倣っている。バビュロニアのディオゲネスもまた、ユピテルの誕生とミネルウァの生まれについて説き明かし論じる術を心得ており、この類のものはすべて神々ではなく、事物を指す名にすぎないと示す。ソクラテスの徒クセノポンは、真の神の姿は見られえないと否定し、それゆえ探し求めるべきではないとする。

Octavius 19.14

14

Aristo Chius, comprehendi omnino non posse. Uterque majestatem Dei, intelligendi desperatione; senserunt. Platoni apertior de Deo et rebus ipsis et nominibus oratio est; et quae tota esset coelestis, nisi persuasionis civilis nonnumquam admixtione sordesceret.

PL 3, 292B

キオスのアリストンは、およそ理解されえないとした。両者とも、理解することの絶望によってこそ、神の威厳を感じ取ったのである。プラトンにおいては、神について、事柄そのものについても名についても、いっそう明快な言葉がある。それは全く天上的なものであっただろうが、時として市民のあいだに行われる思い込みが混じることで曇らされている。

Octavius 19.15

15

Platoni itaque in Timaeo Deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, coelestium terrenorumque fabricator; quem et invenire difficile, prae nimia et incredibili potestate; et, cum inveneris, in publicum dicere impossibile praefatur. (XV) Eadem fere et ista quae nostra sunt nam et Deum novimus et parentem omnium dicimus, et numquam publice, nisi interrogati, praedicamus.

PL 3, 292C

こうしてプラトンは、『ティマイオス』において、神とは、まさにその名の通り世界の親であり、魂の造り主であり、天と地のものを造り成す者であるとする。その方を見出すことは、あまりに大きく信じがたいほどの権力ゆえに難しく、たとえ見出したとしても、公に語ることは不可能である、とあらかじめ述べている。これらはほぼ我々自身のものと同じである。我々もまた神を知り、万物の親と呼びながら、問われないかぎり、公にはけっして宣べ伝えないからである。