ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XXXV 第XXXV章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 350B · 7 sectiones

Octavius 35.1

1

Et tamen admonentur homines, doctissimorum libris et carminibus poetarum, illius ignei fluminis, et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis Prophetarum cognita tradiderunt.

PL 3, 350B

そしてやはり、人間は、最も学識ある者たちの書物や詩人たちの詩によって、かの火の川について、また、しばしば取り巻くステュクスの沼沢の熱について、警告されている。これらは永遠の責め苦のために備えられたものであり、悪霊たちの告げるところによって、また預言者たちの神託によって知られたこととして伝えられてきた。

Octavius 35.2

2

Et ideo apud eos etiam ipse rex Jupiter per torrentes ripas et atram voraginem jurat religiose; destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam, praescius, perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus, aut terminus.

PL 3, 350C

だからこそ、彼らのもとでは王ユピテル自身でさえも、焼けつく岸辺と暗い深淵にかけて厳かに誓いを立てる。自分と自分の崇拝者たちに定められた刑罰を、あらかじめ知っていて、恐れおののいているからである。その拷問には、いかなる限度も終わりも無い。

Octavius 35.3

3

Illic sapiens ignis membra urit et reficit; carpit et nutrit, sicut ignes fulminum corpora tangunt, nec, absumunt; sicut ignes Aetnae et Vesuvii montis, et ardentium ubique terrarum flagrant, nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur.

PL 3, 351A

そこでは、知恵ある火が肢体を焼きながら、しかも元に戻す。引き裂きながら、しかも養う。ちょうど雷の火が肉体に触れても、これを焼き尽くさないのと同じであり、また、エトナ山やウェスウィウス山の火、そしていたるところで燃える大地の火が、燃え尽きて費え去ることがないのと同じである。こうして、あの刑罰の炎は、燃えるものが失われることによって養われるのではなく、蝕み尽くされることのない肉体の切り裂きによって養われるのである。

Octavius 35.4

4

Eos autem merito torqueri qui Deum nesciunt, ut impios, ut injustos, nisi profanus, nemo deliberat, cum Parentem omnium et omnium Dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere.

PL 3, 351C

神を知らぬ者たちが、不敬虔な者として、不義な者として、当然にも拷問を受けるということについては、涜聖の者でないかぎり、誰もこれを疑わない。万物の父にして万物の主を知らずにいることは、これを害することに劣らぬ罪だからである。

Octavius 35.5

5

Et quamquam imperitia Dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit 53 ad veniam, tamen, si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen vobis meliores deprehendemur.

PL 3, 351D

そして、神を知らぬことがそれだけで刑罰に値し、知ることが赦しの助けとなるとしても、それでもなお、キリスト教徒を諸君と比べるならば、いくつかの点で我々の規律が劣っているとしても、我々のほうがはるかに優れていることが見出されるであろう。

Octavius 35.6

6

Vos enim adulteria prohibetis, et facitis; nos uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vos scelera admissa punitis; apud nos et cogitare, peccare est: vos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus.

PL 3, 352A

諸君は姦通を禁じながら、それを行う。我々は自分の妻に対してのみ夫として生まれる。諸君は犯された罪を罰するが、我々のもとでは考えることさえ罪である。諸君は事を知る者たちを恐れるが、我々は良心だけをも恐れる。それなしには我々は存在しえないのである。

Octavius 35.7

7

Denique de vestro numero carcer exaestuat: Christianus ibi nullus, nisi aut reus suae religionis, aut profugus.

PL 3, 352C

結局のところ、牢獄は諸君の仲間であふれ返っている。そこにキリスト教徒は一人もいない、自分の宗教のゆえに被告となった者か、逃亡者でないかぎりは。