ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XXIX 第XXIX章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 330B · 9 sectiones

Octavius 29.1

1

Haec et hujusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est. Ea enim de castis fingitis et pudicis quae fieri non crederemus, nisi de vobis probaretis.

PL 3, 330B

これらや、この種の恥知らずな行いは、我々にとって耳にすることさえ許されず、言葉を重ねて弁明することさえ恥である。純潔で貞潔な者たちについて諸君が捏造することは、諸君自身についてそれが実証されるのでなければ、行われうるとは我々には信じられないようなことだからである。

Octavius 29.2

2

Nam quod religioni nostrae hominem noxium, et crucem ejus adscribitis, longe de vicinia veritatis erratis, qui putatis Deum credi, aut meruisse noxium, aut potuisse terrenum.

PL 3, 330C

というのも、我々の宗教に対して罪ある一人の人間とその十字架とを結びつけて諸君が語る点については、諸君は真理の近くからはるかに逸れて誤っている。罪ある者が神と信じられるに値したとか、地上の者が神と信じられえたとか、諸君はそう考えているのだから。

Octavius 29.3

3

Nae ille miserabilis cujus in homine mortali spes omnis innititur; totum enim ejus auxilium, cum exstincto homine, finitur.

PL 3, 330D

実に哀れなことである、死すべき人間にすべての望みを懸ける者は。彼が受けるはずの助けはことごとく、その人間が息絶えるとともに終わってしまうのだから。

Octavius 29.4

4

Aegyptii sane hominem sibi quem colant eligunt, illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi victimas caedunt; et ille qui caeteris deus, sibi certe homo est, velit nolit: nec enim conscientiam suam decipit, si fallit alienam.

PL 3, 331A

エジプト人は実に、自分たちが崇拝すべき人間を自ら選び、その者ただ一人を宥め、あらゆることについてその者に伺いを立て、その者のために犠牲獣を屠る。だが、他の者にとって神であるその者も、自分自身にとっては、好むと好まざるとにかかわらず、人間に他ならない。他人の良心を欺いたとしても、自分自身の良心を欺くことはできないからである。

Octavius 29.5

5

Etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis viris, sicut fas est, sed ut deis, turpiter adulatio falsa blanditur, 44 quum et praeclaro viro honor verius, et optimo amor dulcius praebeatur.

PL 3, 331C

君主や王たちに対してさえ、しかるべきように偉大で選ばれた人間に対してではなく、神に対するかのように、恥ずべき偽りの阿諛がへつらう。卓越した人物には誉れがより真実に、最も善き人物には愛情がより甘やかに捧げられるというのに。

Octavius 29.6

6

Sic eorum numen vocant, ad imagines supplicant, genium, id est daemonem, ejus implorant: et est eis tutius per Jovis genium pejerare, quam regis. Cruces etiam nec colimus, nec optamus.

PL 3, 331D

かくして彼らはその者の神威を呼び、その像に嘆願し、その守護霊、すなわち悪霊に祈り求める。そして彼らにとっては、王の守護霊にかけて偽誓するよりも、ユピテルの守護霊にかけて偽誓するほうが安全なのである。十字架についても、我々はそれを崇拝することも、望むこともしない。

Octavius 29.7

7

Vos plane qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas, ut deorum vestrorum partes, forsitan adoratis. Nam et signa ipsa et cantabra et vexilla castrorum, quid aliud quam inauratae cruces sunt et ornatae?

PL 3, 332A

諸君こそ、明らかに木の神々を奉献しているのだから、恐らく木の十字架をも、諸君の神々の部分として崇拝しているのだろう。実に、あの標章そのものも、旗章(カンタブルム)も、陣営の軍旗(ウェクシッルム)も、金メッキを施され飾り立てられた十字架でなくて何であろうか。

Octavius 29.8

8

Tropaea vestra victricia, non tantum simplicis crucis faciem, verum et affixi hominis imitantur.

PL 3, 332C

諸君の勝利の戦勝記念碑は、単なる十字架の姿だけでなく、磔にされた人間の姿までも真似ている。

Octavius 29.9

9

Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, quum velis tumentibus vehitur, quum expansis palmulis labitur; et quum erigitur jugum, crucis signum est, et quum homo, porrectis manibus, Deum pura mente veneratur. Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur, aut vestra religio formatur.

PL 3, 332C

実に、十字架のしるしは自然のうちにも我々は見て取る。船が帆を膨らませて運ばれるときも、櫂を広げて滑るように進むときも。軛が立てられるときも、それは十字架のしるしであり、人が両手を差し伸べて清き心で神を崇敬するときも同様である。かくして、十字架のしるしには自然の理が基づいているか、それとも諸君の宗教がそれに則って形づくられているか、そのいずれかなのである。