ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola VIII 第VIII書簡

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 768A · 7 sectiones

Epistolae et decreta 8.0.1

1

Victor HONORIUS, inclytus triumphator, semper augustus, sancto ac venerabili BONIFACIO papae Urbis aeternae.

PL 20, 768A

勝利者ホノリウス、名高い凱旋者、常にアウグストゥスなる者より、永遠の都の聖なる尊ぶべき教皇ボニファティウスへ。

Epistolae et decreta 8.0.2

2

Scripta (dist. XCVII, c. 2) Beatitudinis tuae debita reverentiae gratulatione suscepimus, quibus recensitis, egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati.

PL 20, 768A

あなたの至福の書簡(dist. XCVII, c. 2)を、当然払うべき敬意と喜びをもって受け取った。それを読み返して、我々は全能の神に大いなる感謝をささげた。あなたの聖性が長い不調ののち、望ましい健康に戻ったと知ったからである。

Epistolae et decreta 8.0.3

3

Et ideo revertentibus venerabilibus viris, gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus ut quotidianis orationibus apostolatus tuus studium ac votum suum circa salutem atque Imperium nostrum dignetur impendere.

PL 20, 768A

それゆえ、帰る尊ぶべき人々に託して、我々の喜びを聖なる書面の証しによって表し、また願う。あなたの使徒職が、日々の祈りにおいて、我々の安寧と我々の帝国のために、その熱意と願いを注ぐことをよしとするように。

Epistolae et decreta 8.0.4

4

Illud autem pietati nostrae satis placuisse cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est. Quae ne aliqua ratione possit evenire, satis clementia nostra credidit esse provisum.

PL 20, 768A

また次のことを知れ。あなたの聖性が、諸教会あるいは民の騒乱を案じていることは、我々の敬虔に大いに喜ばしかった。そのようなことが何らかの仕方で起こりえぬよう、我々の寛容は十分に備えをしたと信じている。

Epistolae et decreta 8.0.5

5

Denique praedicante Beatitudine tua id ad cunctorum clericorum notitiam volumus pervenire, ut si quid forte religioni tuae, quod non optamus, humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum.

PL 20, 768B

実に、あなたの至福が公に告げることによって、次のことを全聖職者の知るところとするよう、我々は望む。すなわち、もしあなたの信心〔religio tua。教皇その人を指す敬称と取った〕に、我々の望まぬことだが、人の運命として何かが起こったならば、皆は野心を捨てねばならぬということを。

Epistolae et decreta 8.0.6

6

Ac si duo (Dist. LXXIX, c. 8) forte contra fas temeritate certantum fuerint ordinati, nullum ex his futurum penitus sacerdotem; sed illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum judicium et universitatis consensus elegerit.

PL 20, 768B

また、もし争う者たちの不遜によって、掟に背いて二人が叙階された場合(Dist. LXXIX, c. 8)、そのどちらも決して司教とはならず、使徒座にとどまるのは、聖職者の数のうちから新たな叙階によって、神の裁きと全体の同意が選んだ者ただ一人であることも、〔皆が知るべきである〕。

Epistolae et decreta 8.0.7

7

Unde id observandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos ex serenitatis nostrae admonitione custodiant, nec aliquid seditiosis conspirationibus tentare conentur, cum certum sit, nulli partium sua studia profutura.

PL 20, 768B

それゆえ、次のことが守られねばならない。すべての者は、我々の晴朗の勧告に従って、平静な精神と平和な心を保ち、扇動的な共謀によって何事も企てようとしてはならない。どの党派にも、その熱心が益とならぬことは確かだからである。