ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola XII, Caput II 第XII書簡 第II章

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 773A · 4 sectiones

Epistolae et decreta 12.2.1

1

Unde, frater charissime, si ita res sunt, et ecclesiam supradictam provinciae tuae limes includit, nostra auctoritate commonitus, quod quidem facere sponte deberes, desideriis supplicantium, et voluntate respecta, ad eumdem locum in quo ordinatio talis celebrata dicitur, metropolitani jure munitus, et praeceptionibus nostris fretus, accede: intelligens arbitrio tuo secundum regulas patrum quaecumque facienda sunt a nobis esse concessa; ita ut peractis omnibus, apostolicae sedi quidquid statueris te referente clarescat, cui totius provinciae ordinationem liquet esse mandatam.

PL 20, 773A

それゆえ、いとも親愛なる兄弟よ、もし事が以上のとおりであり、上に述べた教会をあなたの属州の境界が含んでいるなら、我々の権威によって促されて——これは本来あなたが自発的にすべきことであるが——、嘆願する者たちの願いと意志を顧み、そのような叙階が行われたと言われる当の場所へ、首都司教の権利に守られ、我々の指示に頼って赴け。教父たちの規定に従ってなされるべきことは何であれ、あなたの裁量に我々から委ねられたと理解して。すべてが済んだのち、あなたが定めたことは何であれ、あなたの報告によって、使徒座に明らかとなるように。その〔使徒座〕に、全属州の叙階が委ねられていることは明らかである〔cui は使徒座にかかると取った。ヒラリウスを指すとも読める〕。

Epistolae et decreta 12.2.2

2

Nemo ergo eorum terminos audax temerator excedat, nec aliquis in illorum contumeliam partibus suis, quae sibi non videntur concessa, defendat. Cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio eorum, qui ultra licitum suae limitem dignitatis extendunt.

PL 20, 774A

ゆえに、何人も、大胆な侵犯者として彼らの境界を越えてはならず、また彼らを辱めるために、自分に認められているとは見えないものを、自分の側のものとして主張してはならない。自らの位の許される限度を越えて広げる者たちの、この類の僭越は、我々の権威に抑えられて、やむべきである。

Epistolae et decreta 12.2.3

3

Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra definiat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet.

PL 20, 774A

これを我々が言うのは、あなたの愛が、我々が規定の定めを守ることにこれほど努めていると気づくためである。それゆえ我々の定めも、どの属州も自らの首都司教の叙階をあらゆる事柄において常に待つようにと、このように規定している。

Epistolae et decreta 12.2.4

4

Data V idus Febr. (Feb. 9 ann. 422) dominis nostris Honorio XIII et Theodosio X augg. conss.

PL 20, 774A

2月のイドゥスの5日前(422年2月9日)、我々の主君アウグストゥスたるホノリウス(13度目)とテオドシウス(10度目)が執政官の年に与えられた。