Epistolae et decreta 4.3.1
Corinthii enim olim beati Pauli praedicatione laudati, quorum preces subdendas magis credidimus esse, quam narrandas, Perigenem, sicut jam dudum a sancta synodo super ejus nomine pagina directa testatur, sanctum et instituti optimi qualitate pollentem, civitatis suae non tam accipere quam retinere desiderant sacerdotem.
PL 20, 760C実に、かつて福なるパウロの宣教によって称えられたコリントの人々は——その嘆願は、我々が語り直すよりもむしろ〔この書簡に〕書き添えるべきだと考えた——ペリゲネスを、聖なる、最善の秩序の性質にすぐれた者として、すでに前に聖なる会議から彼の名について送られた書面が証するとおり、自らの町の司教として、受け入れるというよりむしろ留めおくことを望んでいる。
Epistolae et decreta 4.3.2
Cujus ordinationis seriem si integro ordine exponendam putavero, fiat necesse est ejus laudis augmentum; et huic nimirum proficiet, si faciamus vel ordinantis, vel ordinati recto tramite mentionem.
PL 20, 760C彼の叙階の経過を完全な順序で述べるべきだと私が考えるなら、彼の称賛が増すことは必然である。叙階した者についても叙階された者についても、正しい筋道で言及するなら、それは確かに彼の益となろう。
Epistolae et decreta 4.3.3
Quis enim dubitet ejus meritis deputari; quis renuit judicii fuisse divini, ideo hunc a Patrensibus in tempore non esse susceptum, et diu super praemissa ecclesia, magna deliberatione suspensum, ut hujus ovilis pastor fieret, in cujus caulis suam a cunabulis transegisset aetatem?
PL 20, 760D誰が、これが彼の功績に帰せられると疑おうか。誰が、彼がパトラの人々に当時受け入れられず、先に述べた教会について長く大きな思案のうちに保留されたのは、神の裁きによる、と認めずにいようか。それは、揺りかごのときからその囲いの中で生涯を過ごしてきたこの羊の囲いの牧者となるためであった。
Epistolae et decreta 4.3.4
Judicia Dei abyssus multa (Psal. XXXV, 7) : quod congrue aptamus exemplum, et nemo crederet quod in ordinatoris aliquando locum subrogari posset, quia fuerat ab aliis ordinatus. Non ambigo coelestis tunc istud fuisse sententiae.
PL 20, 761A「神の裁きは大いなる深淵である」(詩篇35:7)。この例を我々は適切に当てはめる。誰も、彼が他の者たちによって叙階されたのであるから、叙階者の座にいつか代わって立てられうるとは信じなかっただろう。私は、それが当時、天の判決であったことを疑わない。