ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola II, Caput V 第II書簡 第V章

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 755A · 7 sectiones

Epistolae et decreta 2.5.1

1

Haec utique usque ad adventum, donec authentica Nicaeni concilii afferantur exempla, verissimorum exemplariorum Nicaeni concilii inserta gestis sunt, quae si ibi, quemadmodum constituta sunt, et quemadmodum ipso quod apud nos fratres ex apostolica sede directi allegaverunt commonitorio, continentur, eoque ordine vel apud vos in Italia custodirentur, nullo modo nos talia, qualia commemorare jam nolumus, vel tolerare cogeremur, vel intolerabilia pateremur.

PL 20, 755A

これらは、ニカイア公会議の真正な写しが届けられるまで、その到着までのこととして、ニカイア公会議のいとも真正な写本〔の到着〕を待つ間、議事録に挿入された〔usque ad adventum, donec … の係りは定かでない。「真正な写しの到着まで」と取った〕。もしそれらが、かの写本のなかに、定められたとおり、また使徒座から遣わされた兄弟たちが我々のもとで引いた訓令そのものに含まれているとおりに含まれ、その定めのとおりに諸君のもと、イタリアでも守られていたなら、我々は、すでに思い出したくない類のことを、耐えるよう強いられることも、耐えがたいものを被ることも、決してなかっただろう。

Epistolae et decreta 2.5.2

2

Sed credimus adjuvante misericordia Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente, non sumus jam istum typhum passuri; et servabuntur erga nos, quae nobis etiam non disserentibus custodiri debeant cum fraterna charitate, quae secundum sapientiam atque justitiam, quam tibi donavit Altissimus, etiam ipse perspicis esse servanda, nisi forte aliter se habeant canones concilii Nicaeni.

PL 20, 755A

しかし我々は、我々の主なる神の慈しみの助けにより、あなたの聖性がローマの教会を治めているので、もはやこの傲慢を被ることはないと信じる。そして我々に対しては、我々が論じずとも守られるべきことが、兄弟の愛をもって守られるであろう。それは、いと高き者があなたに与えた知恵と正義にしたがって、あなた自身も守るべきだと見抜いているものである。ただしニカイア公会議の規定が別様であるなら、その限りではない。

Epistolae et decreta 2.5.3

3

Quamvis enim plurimos codices legerimus; sed nusquam in Nicaeno concilio in Latinis codicibus legimus, quemadmodum in supradicto commonitorio inde directa sunt.

PL 20, 755B

実に、我々はきわめて多くの写本を読んだが、ニカイア公会議についてのラテン語の写本のどこにも、先の訓令でかの地から送られたとおりのものを我々は読まなかった。

Epistolae et decreta 2.5.4

4

Tamen quia hic in nullo codice Graeco ea potuimus invenire, ex Orientalibus Ecclesiis, ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri, magis nobis desideramus afferri.

PL 20, 755B

それでも、ここではギリシア語の写本のどれにもそれらを見出せなかったので、同じ規定が真正な形で見出されうると言われる東方の諸教会から、取り寄せることを我々はいっそう望む。

Epistolae et decreta 2.5.5

5

Pro qua re tuam quoque Venerationem obsecramus, ut scribere etiam ipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiae Antiochenae, Alexandrinae et Constantinopolitanae, et aliis etiam si tuae placuerit Sanctitati, ut inde ad nos iidem canones apud Nicaeam civitatem a patribus constituti veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis Occidentalibus Ecclesiis cum Domini adjutorio conferente.

PL 20, 755B

このゆえに、我々はあなたの尊厳にも願う。あなた自身も、かの地の司教たち、すなわちアンティオキア、アレクサンドリア、コンスタンティノポリスの教会の司教たちに、そして、あなたの聖性がよしとするなら他の者たちにも書き送ることをよしとし、ニカイアの町で教父たちによって定められた同じ規定が、そこから我々に届くようにせよ。主の助けをもって、あらゆる西方の教会にこの恩恵を与えるのは、とりわけあなたである。

Epistolae et decreta 2.5.6

6

Quis enim dubitet, exemplaria esse verissima concilii Nicaeni in Graecia congregati, quae de tam diversis et nobilibus Graecis Ecclesiis allata et comparata concordant?

PL 20, 756A

実に、ギリシアで集まったニカイア公会議の最も真正な写しとは、かくも多様で名高いギリシアの諸教会から取り寄せ照合して、一致するものである、と誰が疑おうか。

Epistolae et decreta 2.5.7

7

Quod donec fiat, haec quae in commonitorio supradicto nobis allegata sunt de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem, et de clericorum causis apud suarum provinciarum episcopos terminandis, nos usque ad probationem servaturos esse profitemur, et Beatitudinem tuam ad hoc nos adjuturam in Dei voluntate confidimus.

PL 20, 756A

それが成るまでは、先の訓令で我々に示された、司教たちのローマの教会の司教への上訴と、聖職者の事案をそれぞれの属州の司教たちのもとで終結させることについて、我々は検証が済むまで守ると宣言する。そして、あなたの至福が、神の意志のうちにこの点で我々を助けてくれると確信する。