Epistolae et decreta 14.1.1
Institutio universalis nascentis Ecclesiae de beati Petri sumpsit honore principium, in quo regimen ejus et summa consistit. Ex ejus enim ecclesiastica disciplina per omnes Ecclesias, religionis jam crescente cultura, fonte manavit.
PL 20, 777A生まれつつある普遍の教会の制度は、福なるペトロの栄誉から始まりを得た。その統治と全体はこの栄誉に成り立つ。というのも、信仰の営みがすでに成長しつつあるなか、教会の規律は、その泉から、すべての教会に流れ出たからである。
Epistolae et decreta 14.1.2
Nicaenae synodi non aliud praecepta testantur: adeo ut (Citat Nicolaus I epist. al. 42) non aliquid super eum ausa sit constituere, cum videret nihil supra meritum suum posse conferri: omnia denique huic noverat Domini sermone concessa.
PL 20, 777Bニカイア会議の規定も、これ以外を証しない。それゆえ会議は(ニコラウス1世が引く。書簡、別の数え方では42)、彼の上に何かを定めることをあえてしなかった。彼の功績を越えて何も与えられえないと見たからである。実に会議は、すべてがこの者に主の言葉によって与えられていると知っていた。
Epistolae et decreta 14.1.3
Hanc ergo Ecclesiis toto orbe diffusis velut caput suorum certum est esse membrorum: a qua se quisquis abscidit, fit christianae religionis extorris, cum in eadem non coeperit esse compage.
PL 20, 777Bそれゆえ、全世界に広がる諸教会にとって、この教会は、自らの肢体の頭のようなものであることは確かである。そこから己を切り離す者は誰であれ、同じ結合のうちにいないのだから、キリスト教の信仰から追放された者となる。