Epistolae et decreta 14.4.1
Ergo servate honorem debitum capiti: quia nolumus ut intra se membra decertent, ita ut tendatur eorum ad nos usque certamen; dum fratrem et coepiscopum nostrum Rufum dignum ducitis contemptu: cui nihil novum auctoritas nostra concedit, sequens priorum gratiam, qua huic cura ecclesiarum saepe videtur injuncta.
PL 20, 778Aそれゆえ、頭に負うべき敬意を守れ。肢体が互いのうちで争い、その争いが我々のところにまで及ぶことを、我々は望まないからである。諸君が、我々の兄弟にして同僚の司教ルフスを、侮るに値する者と見なしているあいだは。我々の権威は、彼に新しいことを何も許していない。先任者たちの好意に従うまでであり、その好意によって、この者には諸教会の世話がしばしば課されたと見える。
Epistolae et decreta 14.4.2
Quod factum ita intemeratum servari volumus in futurum, sicut a patribus hujus dispositionis forma servata est. Non decet fratres alterius dignitate morderi.
PL 20, 778Bこの措置は、教父たちによってこの取り決めの形が守られてきたとおり、今後も損なわれぬまま守られることを我々は望む。兄弟たちが、他の者の位に心を嚙まれる〔morderi を、他の者の位を妬んで心を痛める意と取った〕のは、ふさわしくない。
Epistolae et decreta 14.4.3
Certe si in quoquam ejus supra debitum fuit visa correptio, quoniam ideo tenet sedes apostolica principatum, ut querelas omnium licentes acceptet; interpellari nos super hoc missa legatione convenerat, quos curam omnium rerum manere videatis.
PL 20, 778B確かに、もし彼の叱責が、どこかで負うべき度を越えたと見えたのなら——使徒座が首位を保つのは、すべての人の正当な訴えを受け入れるため〔底本は licentes。ミーニュの脚注は、ホルステニウスが原本のとおりに licentes を残し、ラッベが licenter(自由に)に改めたとし、gliscentes(募る)も悪くないとしつつ、licentes を「許された、正当な(訴え)」の意に解する。それに従った〕だからである——この件について、使節を送って我々に訴えるべきであった。万事への配慮が我々に残っていることは、諸君も見ているはずである。
Epistolae et decreta 14.4.4
Cesset novella praesumptio. Nemo audeat sperare quod non licet. Nullus ea quae sunt a patribus gesta, et per tantum temporum custodita, temerare contendat. Ordinationi nostrae pareat quisquis se episcopum recognoscit.
PL 20, 778B新奇の僭越はやめよ。許されぬことを、誰も望むな。教父たちによって行われ、これほど長い時を保たれてきたことを、誰も犯そうと努めるな。自らを司教と認める者は誰であれ、我々の定めに従え。
Epistolae et decreta 14.4.5
Episcopos per Illyricum citra conscientiam coepiscopi nostri Rufi nullus ordinare praesumat, etc. Data V idus Martias, Honorio XIII et Theodosio X Augustis consulibus.
PL 20, 778Cイリュリクムの司教たちを、我々の同僚の司教ルフスの了解なしに叙階しようとする者は、誰もあってはならない。云々。3月のイドゥスの5日前、ホノリウス(13度目)とテオドシウス(10度目)がアウグストゥスにして執政官の年に与えられた。