ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola II, Caput III 第II書簡 第III章

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 753B · 2 sectiones

Epistolae et decreta 2.3.1

1

Sane priusquam haec causa isto termino clauderetur, inter alia quae dinturnis disceptationibus versabamus, quia ratio ipsa poscebat, ut apud acta ecclesiastica a fratribus nostris Faustino coepiscopo, et Philippo et Asello compresbyteris quaereremus, ut promerent quidquid eis agendum nobiscum fuisset injunctum, nonnulla quidem sine ullo scripto prosecuti sunt verbis; sed cum id potius flagitareremus quod in litteris ferrent, commonitorium protulerunt, quod recitatum nobis, etiam gestis quae secum ad vos deferunt est alligatum.

PL 20, 753B

実に、この件がこの結末で閉じられる前、長引く論議〔底本は dinturnis。diuturnis と読む〕で我々が取り上げた他の事柄のなかで、道理そのものが、教会の議事録に即して、我々の兄弟たち、同僚の司教ファウスティヌスと同僚の司祭フィリップスおよびアセルスに、彼らが我々のもとで行うよう命じられたことをすべて述べ出させるよう、我々が問いただすことを求めたので、彼らはたしかにいくつかを文書なしに口頭で述べた。しかし、書簡に携えているものをこそ我々が求めたところ〔底本は flagitareremus。flagitaremus と読む〕、彼らは訓令を取り出し、それは我々に朗読されたうえ、彼らがあなたのもと〔vos。一人の相手への敬意の複数〕へ携えてゆく議事録にも添えられている。

Epistolae et decreta 2.3.2

2

In quo eis quatuor quaedam nobiscum gerenda mandata sunt: unum de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem; alterum ne ad Comitatum episcopi importune navigent, tertium de tractandis presbyterorum et diaconorum causis apud finitimos episcopos, si a suis excommunicati perperam fuerint; quartum de Urbano episcopo excommunicando, vel etiam Romam evocando, nisi ea quae videbantur corrigenda corrigeret.

PL 20, 753C

その訓令には、彼らが我々のもとで行うべき四つの指示が含まれていた。一つは、司教たちからローマの教会の司教への上訴について。第二は、司教たちが宮廷へむやみに船出しないこと。第三は、司祭と助祭の事案が、もし彼らの司教たちによって不当に破門されたなら、近隣の司教たちのもとで扱われること。第四は、司教ウルバヌスを破門すること、あるいはローマに召喚することについてで、彼が正すべきと思われたことを正さないならばである。