Epistolae et decreta 6.3.1
Haec autem, quae duabus epistolis eorum respondeo, uni scilicet quam dicitur Romam misisse Julianus, credo ut per illam quos posset suos aut inveniret, aut faceret, alteri autem, quam decem et octo velut episcopi participes ejus erroris, non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate tentandum, et ad suas partes, si posset fieri, traducendum, ausi sunt Thessalonicam scribere: haec ergo quae istis, ut dixi, duabus epistolis illorum ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere sanctitatem, non tam discenda, quam examinanda, et ubi forsitan aliquid displicuerit, emendanda constitui.
PL 20, 765Aさて、私が彼らの二通の書簡に答えるこの論述、すなわち一通は、ユリアヌスがローマに送ったと言われるもので、私が思うに、それによって自分の仲間をできるだけ見つけるか作り出すためであり、もう一通は、その誤りに与る、いわば司教である十八人が、誰彼にではなく、その地の司教を自らの狡智で試み、できれば自分たちの側へ引き入れようと、あえてテッサロニケに書き送ったものである。そこで私は、彼らの二通の書簡に、先に述べたとおりこの論述で答えたこれらを、とりわけあなたの聖性に宛てて送ることに決めた。学ばれるためというよりは吟味されるため、そして何か気に入らない点があれば正されるためである。
Epistolae et decreta 6.3.2
Indicavit enim mihi frater meus, quod eas illi dare ipse dignatus es, quae in tuas manus, nisi vigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum, venire non possent.
PL 20, 765B実に、私の兄弟が、あなた自身が彼にそれらを渡すことをよしとしたと知らせてくれた。それらは、あなたの子らである我々の兄弟たちのきわめて警戒深い勤勉がなければ、あなたの手に届きえなかったものである。
Epistolae et decreta 6.3.3
Ago autem gratias sincerissimae in nos benevolentiae tuae, quod eas me latere noluisti litteras inimicorum gratiae Dei, in quibus reperisti nomen meum calumniose atque evidenter expressum.
PL 20, 765B私は、あなたの我々への誠実この上ない好意に感謝する。あなたは神の恩寵の敵たちのその書簡を、私に隠さずにおいてくれた。その中であなたは、私の名が中傷的に、また明白に挙げられているのを見出したのである。