Epistolae et decreta 13.1.1
Retro majoribus tuis super provinciis apostolicae sedis injunctum diligenter a tua charitate debet impleri. Causae etenim ecclesiarum per eas provincias positarum pervigili sunt circumspectione curandae.
PL 20, 774B以前、使徒座に属する諸属州について、あなたの先人たちに命じられたことは、あなたの愛によって熱心に果たされねばならない。実にそれらの属州に置かれた諸教会の案件は、寝ずの警戒をもって世話されねばならないからである。
Epistolae et decreta 13.1.2
Ita quippe vice sua beatus apostolus Petrus ecclesiae Thessalonicensi cuncta commisit, ut intelligat se sollicitudinem manere multorum: quam minorem facere nova, quae vires habere non possunt, tentamenta non debent.
PL 20, 775A福なる使徒ペトロは、自らの代理として、すべてをテッサロニケの教会に委ねたが、それは、この教会が、多くの人々への配慮が自らに残されていると悟るためである。その配慮を、力を持ちえない新しい企てによって小さくしてはならない。
Epistolae et decreta 13.1.3
Non est enim eorum cedendum studiis, quos novitas rerum, et indebitae desiderium dignitatis accendit: sed elaborandum est, et Deo nostro favorem praestante certandum, ut quisquis contra licitum nititur, sibi per omnia recognoscat occursum.
PL 20, 775A実に、事物の新奇さと不当な位への欲に燃え立つ者たちの熱心に、譲ってはならない。むしろ励まねばならず、我々の神が好意を与えるうちに闘わねばならない。法に反して力む者は誰であれ、あらゆる点で自分への抵抗に出会うと悟るように。
Epistolae et decreta 13.1.4
Quapropter, frater charissime, fretus jam dudum a te auctoritate suscepta, contra inimicas turmas idoneus Dei nostri miles armare. Nihil hic timebis dubii, nihil incerti formidabis eventus. Habes beatum apostolum Petrum, qui ante te pro sua possit vi repugnare.
PL 20, 775Aそれゆえ、いとも親愛なる兄弟よ、あなたがすでに久しく受けている権威に頼り、敵の軍勢に対して、我々の神にふさわしい兵士として武装せよ。ここで疑わしいものを何も恐れることはなく、不確かな結末を何も案じることはない。あなたには福なる使徒ペトロがいる。彼はあなたに先立って、自らの力で戦うことができる。
Epistolae et decreta 13.1.5
Nolo perturbatione maris conciti terrearis. Fidem quippe, quam in arcano tui pectoris portas, omnibus rebus certum est esse majorem. In nullo te turbo, in nullo penitus procella vexabit. Non patitur ille sedis suae perire privilegium te laborante piscator.
PL 20, 775Bかき立てられた海の騒ぎに、あなたが怯えることを私は望まない。あなたが胸の奥に携えている信仰は、何ものよりも大きいと確かだからである。いかなる旋風も、いかなる嵐も、あなたを少しも悩ますことはない。あの漁師は、あなたが労苦しているあいだ、自らの座の特権が滅びることを許さない。
Epistolae et decreta 13.1.6
Omnis tumor fluctuum, omnis procella cessabit, eo favente nisibus tuis, cui soli mare pervium fuit. Aderit nimirum, et violatores canonum atque ecclesiastici juris inimicos Deo auctore compescet, qui talium mentium semper vota frustratur.
PL 20, 775B波のあらゆる膨れも、あらゆる嵐も、鎮まるであろう。ただ一人、海を渡りえた者〔cui soli mare pervium fuit がペトロを言うかキリストを言うかは定かでない〕が、あなたの努力に好意を寄せるからである。彼は確かに共にいて、神を主導者として、規定を犯す者たち、教会の法の敵を抑えるであろう。彼は、そのような心の願いをつねに挫く者である。