Epistolae et decreta 15.6.1
Sed quia res postulat, approbandum documentis est, maximas Orientalium Ecclesias in magnis negotiis, in quibus opus esset disceptatione majore, sedem semper consuluisse Romanam, et quoties usus exegit, ejus auxilium postulasse.
PL 20, 782Bしかし事柄が求めるので、文書によって証明されねばならない。東方の最も大きな教会が、より大きな審議の要る重大な案件において、つねにローマの座に諮り、必要が生じるたびにその助けを求めたことである。
Epistolae et decreta 15.6.2
Sanctae memoriae Athanasius et Petrus, Alexandrinae sacerdotes Ecclesiae, hujus sedis auxilium postularunt.
PL 20, 782B聖なる記憶のアタナシオスとペトルス、アレクサンドリアの教会の司教たちは、この座の助けを求めた。
Epistolae et decreta 15.6.3
Cum Antiochena Ecclesia per multum temporis laboraret, ita ut fierent illinc propter hoc ipsum saepe discursus, primo sub Meletio, postea sub Flaviano, apostolicam sedem manifestum est esse consultam.
PL 20, 782Bアンティオキアの教会が長い間苦しみ、そのためにそこから使いがしばしば行き来した折、最初はメレティウスのもとで、のちにフラウィアヌスのもとで、使徒座に諮られたことは明らかである。
Epistolae et decreta 15.6.4
Ad cujus auctoritatem post multa, quae ab Ecclesia nostra gesta sunt, nemini dubium est Flavianum communionis gratiam recepisse; qua in perpetuum caruerat, nisi hinc super hoc scripta manassent.
PL 20, 782Cその権威に基づいて、我々の教会によって多くのことがなされたのち、フラウィアヌスが交わりの好意を受けたことは、誰にも疑いがない。もしこちらからこの件についての書簡が出なかったなら、彼は永久にそれを欠いたままであったろう。
Epistolae et decreta 15.6.5
Clementissimae recordationis princeps Theodosius Nectarii ordinationem propter ea, quia in nostra notione non esset, habere non existimans firmitatem, missis e latere suo aulicis cum episcopis, formatam huic a sede Romana dirigi regulariter depoposcit, quae ejus sacerdotium roboraret.
PL 20, 783Aいとも寛大な記憶の君主テオドシウスは、ネクタリウスの叙階が、我々の知るところにないために、確かさを持たないと考え、自らの側近から廷臣たちを司教たちとともに遣わし、規定にかなって、ローマの座からこの者に推薦状〔formata〕が送られるよう求めた。それがその者の司教職を固めるためであった。
Epistolae et decreta 15.6.6
Ante breve tempus, id est, sub praedecessore meo beatae recordationis Innocentio, Orientalium Ecclesiarum pontifices, dolentes se a beati Petri communione sejunctos, per legatos (Vide Innocentii epistolas 19 et seqq.) pacem, sicut charitas vestra retinet, poposcerunt.
PL 20, 783A少し前、すなわち福なる記憶の私の前任者インノケンティウスのもとで、東方の諸教会の司教〔pontifex〕たちが、福なるペトロの交わりから切り離されたことを悲しみ、使節を通じて(インノケンティウスの書簡19以下を見よ)、諸君の愛が記憶しているとおり、平和を求めた。
Epistolae et decreta 15.6.7
Quo tempore apostolica sedes omnia non difficulter indulsit, illi parens magistro qui ait (II Cor. II, 10, 11) : Si cui autem aliquid donastis, et ego; nam et ego si quid donavi propter vos in persona Christi: ut non possideamur a Satana; non enim ignoramus versutias ejus (Nicolaus I haec laudat in fine epist. 42) : id est, quia semper dissensione laetatur.
PL 20, 783Aその時、使徒座はすべてを難なく赦した。使徒座は、次のように言う師に従ったのである(二コリント2:10–11)。「汝らが誰かに何かを赦すなら、私も〔赦す〕。実際、私も、何かを赦したのなら、キリストの立場において汝らのために赦したのである。サタンに所有されないためである。我々は彼の策略を知らないわけではない」(ニコラウス1世は、書簡42の末尾でこれを称賛している)。すなわち、サタンはつねに不和を喜ぶからである。