ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola III, Caput I 第III書簡 第I章

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 756B · 7 sectiones

Epistolae et decreta 3.1.1

1

Valentinae (Ivo, p. 5, c. 271) nos clerici civitatis adierunt, proponentes per libellum crimina, quae Maximum teste tota provincia asserunt commisisse; delegata toties cognitione, illum constituta semper subterfugisse judicia, nec confisum conscientia festinasse, ut si esset innocens, examinatis omnibus purgaretur; quae toties decreta, ex nostrarum quoque chartarum instructione cognovimus.

PL 20, 756B

ウァレンティア(Ivo, p. 5, c. 271)の町の聖職者たちが我々のもとに来て、全属州が証人であるとして、マクシムスが犯したと彼らが主張する罪過を、訴状によって提示した。審理がたびたび委ねられたのに、彼は定められた裁判を常に逃れ、自らの良心を頼んで、もし無実なら、すべてが調べられて潔白とされるべく急ぐことをしなかった、と。これらがたびたび決定されたことを、我々は、我々自身の書面の指示によっても知った。

Epistolae et decreta 3.1.2

2

Qui econtrario probavit de se illa quae dicta sunt, qui ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus meis provinciali delegata cognitione, conventus, etiam dicitur evitasse, et adesse minime voluisse (Nicolaus I, epist. 39) .

PL 20, 757A

彼は逆に、自分について言われたことが真であると証した。それらを論駁するために、数え切れぬほどあったのに、我が前任者たちによって属州での審理が委ねられ、召喚されたにもかかわらず、さらに避け、出頭するのをまったく望まなかったと言われる(Nicolaus I, epist. 39)。

Epistolae et decreta 3.1.3

3

Et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit. Sed astuta cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt esse consiliis, numquam innocentiae nomen accipiet.

PL 20, 757A

有罪の者が裁判を逃れるのは、無実の者が無罪とされるのを求めるのと同じ仕方である。このことを疑う者はいない。だが、策略によって事を運ぶべきだと信じる者たちの狡猾な詭弁は、決して無実の名を受けることがない。

Epistolae et decreta 3.1.4

4

Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat. Veniat tamen aliquando ille, qui talis perhibetur, in medium: nec prodest illi, toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus et commissa, quocumque fugerit, ea quae objiciuntur illi, si vera sunt, crimina persequuntur.

PL 20, 757A

裁判を引き延ばしで逃れられると考える者は誰であれ、すべてについて自白している。しかしそのような者と言われる者は、いつか中央に出よ。これほどたびたび身を潜め、これほどたびたび逃れたことは、彼を益さない。彼に突きつけられている罪過は、もし真実なら、彼がどこへ逃れようとも、彼自身の行いと犯したことが追い続ける。

Epistolae et decreta 3.1.5

5

Debueram quidem jam nunc dignam, pro ejus accusatis in nostro judicio actibus, qui cognitionem et decretum judicium saepe declinando credidit illudendum, ferre sententiam: at ne aliquis praecocem forsitan judicaret, et sibi qui absens est, licet sit quaesitus a nobis, reservatum esse nihil diceret; maluimus intercapedine temporis data differri, cum hoc etiam ejus accusatores assererent, de suis intentionibus et moribus sic securum Maximum, tanto magis damnanda committere, quanto tardius se constituto judicio praesentaret.

PL 20, 757B

私はすでにこの時、我々の法廷で彼について訴えられた行為にふさわしい判決を、審理と定められた裁判をたびたび避けることで愚弄できると考えた彼に対して、下すべきであった。しかし、ある者が、早まったと判断し、不在の者は我々に探し求められたとはいえ自分のために何も留保されなかったと言うことのないよう、我々は期間の間を置いて延期することを選んだ。彼を訴える者たちも、マクシムスは自らの意図と習いについてかくも安心しており、定められた裁判に出頭するのが遅れるほど、罰すべきことをいっそう犯していると主張していたのだが。

Epistolae et decreta 3.1.6

6

Quem Manichaeorum involutum caligine, arguunt turpi secta olim ita, ne eum possit abluere, animum sordidasse, in probationem objectae rei gesta synodalia proferentes; et commissis involutum undique flagitiis, nullum eum sanitatis habuisse respectum.

PL 20, 757B

彼がマニ教徒の闇に包まれており、その恥ずべき宗派によって、洗い清めえないまでに昔から心を汚したと、彼らは非難し、持ち出された事柄の証明として教会会議の記録を提示している。また、あらゆる所で犯した恥ずべき行為に巻き込まれ、健全さへの顧慮をまったく持たなかったと〔非難する〕。

Epistolae et decreta 3.1.7

7

Quem furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque judicum tribunalia subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est, objicerent pervenisse, et homicidii damnatum asserunt, gestis prolatis in medium: et hunc talem post tanta taliaque commissa episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare in propriae civitatis infamiam, nimiis doloribus conqueruntur, et sanctum nomen vindicando sibi velle polluere.

PL 20, 757C

彼がその狂気と無分別な軽率により、世俗の裁判官たちの法廷にまで至り、尋問に付されたことを——卑しい人物にとってさえ最も恥ずべきことだが——彼らは責めたて、殺人で有罪とされたと主張し、記録を衆目に提示している。そしてこのような者が、かくも多くのかくのごときことを犯したあとなお、司教職の名を自らの隠れ家で自分のものと主張し、自らの町の悪名となっていると、彼らは深い痛みをもって嘆き、また、その聖なる名を自分のものと主張することで汚そうとしているのだと〔嘆く〕。