Epistolae et decreta 3.2.1
Ideoque, fratres charissimi, quia audiendus hic praesentare se noluit, ne convictus forsitan ab accusantibus se clericis, posset digna tandem aliquando, praesentatus episcopali judicio, pronuntiationis congruae feriri sententia; (quamquam illi cum haec edicta fuerit, quae potest hujus nominis esse jactura, qui (III, quaest.
PL 20, 757Cそれゆえ、いとも愛する兄弟たちよ、この者は、聴かれるべきであるのに出頭しようとしなかった。訴える聖職者たちに有罪と論証されて、司教の裁きに引き出され、ついにはふさわしい宣告の判決に打たれうることを恐れたのであろう。(もっとも、これが彼に布告されたとして、この名の喪失は何ほどのものになりうるか、彼は(III, quaest.〔典拠の括弧は次の節にまたがる。文は次の節に続く〕))
Epistolae et decreta 3.2.2
9, c. 10: Ivo, p. 5, c. 271, et p. 6, c. 338) pudorem numquam habuisse sacerdotii perhibetur, et locum suum ne modico quidem tempore custodisse?) dilationem tamen dedimus, et decrevimus vestrum debere intra provinciam esse judicium, et congregari synodum ante diem kalendarum Novembrium: ut si adesse voluerit, praesens si confidit ad objecta respondeat; si vero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur.
PL 20, 758A(III, quaest. 9, c. 10: Ivo, p. 5, c. 271, et p. 6, c. 338)司教職への恥を決して持たず、自らの座を短い間さえ守らなかったと言われる者であるのに〔前の節に始まる挿入句の終わり〕。それでも我々は猶予を与え、裁きは諸君の属州の内でなされるべきであり、十一月朔日の前に教会会議が招集されるべきだと定めた。もし彼が出頭を望むなら、自信があるならば、居合わせて突きつけられたことに答えよ。出頭を怠るなら、不在によって判決の延期を得ることはない。
Epistolae et decreta 3.2.3
Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur.
PL 20, 758A猶予を与えられ、たびたび委ねられた裁判を、自らを潔白にする機会として用いない者は、罪過について自白していることが明らかである。
Epistolae et decreta 3.2.4
Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia.
PL 20, 758B実に、現在の審理で述べられたすべてが証明されるか否かは問題ではない。たびたび画策されたその不在自体が、自白に当たることは確かだからである。
Epistolae et decreta 3.2.5
Nos autem per omnes provincias litteras dirigimus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio.
PL 20, 758B我々は、無知を口実に自らを弁解させぬよう、すべての属州に書簡を送り、彼が属州に来ることを強いられ、そこで定められた裁判に出頭するようにする。
Epistolae et decreta 3.2.6
Quidquid autem vestra Charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est auctoritate firmetur. Data sub die idus Junias (Jun. 13, ann. 419) , Monaxio viro clarissimo consule.
PL 20, 758B諸君の愛がこの事案について何を決めると判断しようとも、我々のもとへ報告されたときには、ふさわしいとおり、我々の権威によって確証されねばならない。六月のイドゥスの日、最も名高い人モナクシウスが執政官のとき、発す(419年6月13日)。