Epistolae et decreta 15.7.1
Quoniam igitur ad probandam veritatem arbitror quae diximus, fratres charissimi, exempla sufficere, quamvis plura vestri notione teneantur; absque fraternitatis injuria conventui vestro volumus his litteris obviatum, quas a nobis per Severum, apostolicae sedis notarium, animis acceptissimum nostris, e nostro latere destinatum videatis esse directas, convenientes, ut condecet, fratres, ne quis, volens in nostra communione durare, fratris et coepiscopi nostri Perigenis iterum ad discutiendum in medium nomen adducat: cujus sacerdotium apostolus Petrus semel jam Spiritus sancti suggestione firmavit, nihil huic relinquens in posterum quaestionis, cui, dum constitueretur a nobis per ejus temporis spatium quo vacavit, nihil omnino constet objectum.
PL 20, 783Bそれゆえ、いとも親愛なる兄弟たちよ、私が述べたことを真実と証するには、例で十分だと考える。もっとも、さらに多くの例を諸君の知識は保っているが。兄弟愛を傷つけることなく、諸君の集まりをこの書簡をもって差し止めることを、我々は望む。この書簡は、使徒座の書記で我々の心にいとも快い者、セウェルスを、我々の側から遣わして、我々から送ったものと諸君は見るであろう。我々は、ふさわしく、兄弟たちに告げる。我々の交わりにとどまることを望む者は誰も、我々の兄弟にして同僚の司教ペリゲネスの名を、再び審議のために、人々の前に引き出してはならない、と。その司教職は、使徒ペトロが、聖なる霊の示唆によって、すでに一度固めたのである。今後、この者にいかなる問いも残さない。彼が我々によって立てられる際、空位であった期間を通じて、彼に対して何の非難もまったく向けられなかったことは確かだからである。
Epistolae et decreta 15.7.2
Cesset accusatio, cujus invidiam probamus auctorem. Solvatur machina falsitatis in eum compositae; quia ad sacerdotium, Dei nostri et omnium bonorum favore, pervenit.
PL 20, 784A訴えはやめよ。我々はその作り手が妬みであると認める。彼に対して仕組まれた偽りの企みは解かれよ。彼は、我々の神とすべての善き者たちの好意によって、司教職に到ったのである。