Epistolae et decreta 5.1.1
Credebamus, post epistolas nostras pro ecclesiasticae disciplinae observatione transmissas, omnibus aditum praesumptionibus praecludendum, cum ad consultationem Dilectionis tuae praebuissemus debitum pro causarum aestimatione responsum; constituentes ea debere servari, quae ecclesiastica exigit disciplina.
PL 20, 761B我々は、教会の規律の遵守のために送った我々の書簡ののち、あなたの愛の諮問に対して、事案の見積もりに応じた当然の回答を与えたのだから、あらゆる僭越に門を閉ざしうると信じていた。教会の規律が求めることが守られるべきだと定めて。
Epistolae et decreta 5.1.2
Sed quantum nunc tuae Sanctitatis nobis relatio patefecit, apud plerosque valuisse quod scripsimus; apud quosdam autem admonitionem nostram inefficacem cognovimus fuisse.
PL 20, 761Cだが、あなたの聖性の報告がいま我々に明らかにしたところでは、我々が書き送ったことは多くの者のもとでは効力を持ったが、一部の者のもとでは我々の勧告が効き目のなかったことを知った。
Epistolae et decreta 5.1.3
Nec hoc Fraternitati tuae possumus imputare, cum te anxium pro commissa tibi ecclesiarum sollicitudine et rebus et litteris sentiamus.
PL 20, 761Cこのことをあなたの兄弟愛のせいにはできない。あなたに託された諸教会への配慮のために、物事においても書簡においても、あなたが心を砕いていると我々は感じているからである。
Epistolae et decreta 5.1.4
Vigilantiae tuae laudamus industriam, qui ne videaris tibi commissa negligere, id non praetermittis litteris indicare, quod sedis apostolicae debeat censura corrigere: hunc te Dei nostri habere professus timorem, quem prudentissimo inesse convenit sacerdoti; qui tunc tibi esse poterit gloriosus, si ea quae curae tuae commissa sunt, prodesse ecclesiis fuerimus experti.
PL 20, 761C我々はあなたの警戒の勤勉を称える。あなたは、自らに託されたものを怠っていると見られないよう、使徒座の裁定が正すべきことを書簡で知らせることを怠らない。それによってあなたは、いとも賢明な司教にふさわしい、我々の神への畏れを持つことを表明したのである。この畏れは、あなたの配慮に託されたことが諸教会の益となると我々が確かめるなら、そのときあなたにとって栄光となりうる。
Epistolae et decreta 5.1.5
Intuetur enim te, ut epistolis tuis ipse fideliter es locutus, beatissimus Petrus apostolus oculis suis, qualiter summi rectoris utaris officio.
PL 20, 762A福なる使徒ペトロは、あなた自身が書簡で誠実に語ったとおり、あなたが最高の統治者の務め〔summi rectoris officium は、使徒座の代理としての最高の統治の務めと取った〕をいかに用いているかを、その目でみつめている。
Epistolae et decreta 5.1.6
Nec potest tibi esse non proximus, qui pastor dominicarum ovium est perpetuus constitutus; aut aliquam ubivis positam ecclesiam non curare, in quo universalis ecclesiae positum legimus fundamentum.
PL 20, 762A主の羊の永続の牧者として立てられた彼が、あなたにとって近くにいないことはありえない。また、その上に全教会の基礎が据えられたと我々が読む彼が、どこに置かれた教会であれ、それを顧みないこともありえない。