ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola X 第X書簡

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 769B · 5 sectiones

Epistolae et decreta 10.0.1

1

Omnibus (Ex Holstenii collect. Rom. pag. 81) quidem causis, in quibus nostrum postulatur auxilium, intercessionem apud aures tuae Clementiae negare non possumus: sed his majorem necessario curam studiumque debemus, quibus sanctae sedis apostolicae desideria continentur.

PL 20, 769B

(Ex Holstenii collect. Rom. pag. 81)我々の助けが求められるあらゆる件において、あなたの寛容の耳に取りなすことを、我々は拒むことができない。だが、聖なる使徒座の願いに関わる件には、必然的にそれらよりも大きな配慮と熱意を負っている。

Epistolae et decreta 10.0.2

2

Nam cum favore divino nostrum semper gubernetur Imperium, procul dubio illius urbis ecclesia speciali nobis cultu veneranda est, ex qua et Romanum principatum accepimus, et principium sacerdotium ( supple accepit).

PL 20, 769B

というのも、我々の帝国は常に神の好意によって治められているので、あの都の教会は、疑いなく我々にとって格別の敬意をもって尊ばれるべきである。その都から我々はローマの君主権を受け、司教職もその始まりを〔受けた〕(「受けた」を補え)。

Epistolae et decreta 10.0.3

3

Si quidem nihil aliud a pietate nostra postulaverit missa legatio, nisi quod catholicae fidei disciplinae et aequitati concordet. Petit enim ut haec privilegia, quae dudum a patribus constituta usque ad tempora nostra servata sunt, inconcussa perdurent.

PL 20, 770A

実際、派遣された使節団が我々の敬虔に求めたのは、公同の信仰の規律と公正に合致すること以外の何ものでもない。すなわち、教父たちによってはるか昔に定められ、我々の時代まで守られてきたこれらの特権が、揺るぎなく続くことを求めているのである。

Epistolae et decreta 10.0.4

4

In qua parte respicit Serenitas tua, nihil vetustis decretis, si quae canonum conscripta sunt regulis, penitus derogandum; nec tot jam saeculorum reverentiam novellis praejudiciis sauciandam, domine.

PL 20, 770A

この点で、あなたの晴朗は次のことに目を留めている。昔の教令は、もしそれが規定の定めに書き記されたものであるならば、全く廃されてはならず、これほど多くの世紀を経た敬意が、新しい先例によって傷つけられてはならない、主君よ、と。

Epistolae et decreta 10.0.5

5

Unde Majestas tua, recensitis nostrae pietatis affatibus, Christianitatis memor, quam pectoribus nostris misericordia coelestis infundit, universis remotis quae diversorum episcoporum subreptionibus per Illyricum impetrari dicuntur; antiquum ordinem praecipiat custodiri: ne sub principibus christianis Romana perdat Ecclesia quod aliis imperatoribus non amisit.

PL 20, 770A

それゆえ、あなたの威光は、我々の敬虔の言葉を読み返し、天の慈しみが我々の胸に注ぐキリスト教の精神を思い、イリュリクムにおいてさまざまな司教たちの偽りの申し立てによって獲得されたと言われるものをことごとく取り除いて、古い秩序が守られるよう命じるように。キリスト教徒の君主たちのもとで、ローマの教会が、他の皇帝たちのもとで失わなかったものを失うことのないように。