Epistolae et decreta 5.3.1
In notitiam singulorum, ad quos ante jam scripsimus quem deberent tramitem custodire, nostras te epistolas pertulisse dixisti: quibus debitum se commodare consensum plurimi sacerdotum sacrarum traditionum memores sunt professi; quos fraterna charitate ( Supple, sumus) complexi.
PL 20, 762Bどの道筋を守るべきかをすでに我々が書き送った一人ひとりの知るところへ、あなたは我々の書簡を届けたと言った。その書簡に当然の同意を与えると、聖なる伝承を忘れない司教たちの大半は表明した。彼らを我々は兄弟の愛で(「sumus」を補え)受け入れた。
Epistolae et decreta 5.3.2
Tales esse cognoscimus coepiscopum nostrum Adelphium, vel fratrem Perigenem, cui beati sermo concilii jam dudum adstipulator accessit.
PL 20, 762B同僚の司教アデルフィウスと兄弟ペリゲネスを、我々はそのような者だと認める。ペリゲネスには、福なる会議の言葉がすでにかなり前に支持として加わった。
Epistolae et decreta 5.3.3
Ad episcopatus speculam jam vocabat Dei, inquam, sententia, cujus beneficia saepe credimus esse contraria; et in adversum vertimus, quae post recognoscimus profuisse. Quam rem confirmat negotii praesentis exemplum.
PL 20, 762Cすでに神の判決が——と言うが——彼を司教職の見張り台へ召していた。我々は神の恩恵をしばしば反対のものだと思い、のちになって益であったと認めることを逆のほうへ向けてしまう。この事を、現在の件の実例が裏づける。
Epistolae et decreta 5.3.4
Tristis absque dubio coepiscopus noster Perigenes fuit, cum eum nemo susciperet ordinatum. Nonne huic hoc expediens erat, ut hunc civitate sua Patrenses populi unitae voce contradictionis arcerent?
PL 20, 762C同僚の司教ペリゲネスは、叙階されても誰も彼を受け入れなかったとき、疑いなく悲しんだ。しかし、パトラの人々が声を一つにして反対し、彼を自分たちの町から遠ざけたことは、彼にとって益ではなかったか。
Epistolae et decreta 5.3.5
Sed quanto inclinatus fuit, cum eum ordinatum nemo suscepit, tanto sublimior nunc est, cum a suis poscitur, qui ab externis fuerat refutatus.
PL 20, 763Aだが、叙階されても誰も受け入れなかったとき彼がどれほど低くされたとしても、外部の者に拒まれた者が自らの者たちから求められる今は、それだけ高められている。
Epistolae et decreta 5.3.6
Evidens enim Dei manifestumque judicium, qui cum id temporis voluit praestolari, quo mereretur huic ecclesiae praesidere, in qua et natus asseritur et renatus.
PL 20, 763A神の明白で顕著な裁きである。神は、彼がこの教会を治めるにふさわしくなる時を待つことを望んだのである。彼はこの教会で生まれ、また新たに生まれたと言われる。