ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola XV, Caput IV 第XV書簡 第IV章

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 781A · 4 sectiones

Epistolae et decreta 15.4.1

1

Quantum est ergo humilitatis munus, quod gratiae divinae lance pensatur? Et quanta est poena superbiae, cui proprie totius mundi Dominus et rector obsistit? Melius autem Fraternitati vestrae intelligendum relinquo, quis humilitatis, et quis superbiae sit magister.

PL 20, 781A

それゆえ、神の恩寵の秤で量られる謙遜の賜物は、どれほど大きいことか。そして、全世界の主にして統治者が、まさに自ら逆らう高慢の刑罰は、どれほど大きいことか。さらに、謙遜の教師は誰であり、高慢の教師は誰であるかは、諸君の兄弟愛がよりよく悟るに任せて、私は委ねる。

Epistolae et decreta 15.4.2

2

Sed absit hoc a Domini sacerdotibus, ut in hunc aliquis eorum cadat reatum, ut, nova quidpiam usurpatione tentando, inimica sibi faciat scita majorum: aemulum se illum specialiter habere cognoscens, apud quem Christus noster sacerdotii summam locavit.

PL 20, 781A

だが主の司教たちに、そのうちの誰かがこの責めに陥ることがあってはならない。何か新しい横領を企てて、先人たちの定めを自らの敵とすることがあってはならない。我々のキリストが司教職の頂点を置いた人を、自分が特に敵対者として持つことになると知るべきである。

Epistolae et decreta 15.4.3

3

In cujus contumeliam quisquis insurgit, habitator coelestium non poterit esse regnorum. Tibi, inquit, dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19) , in quae nullus sine gratia janitoris intrabit.

PL 20, 781B

その者への侮辱に立ち上がる者は誰であれ、天の諸国の住人となることはできない。「汝に」と彼は言う、「私は天の国の鍵を与える」(マタイ16:19)。その国に、門番の好意なしには誰も入らない。

Epistolae et decreta 15.4.4

4

Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid., 18) . Quicumque igitur cupit etiam ante Deum nostrum sacerdotii dignitate censeri; quoniam ad Deum Petro suscipiente pervenitur, in quo Ecclesiam, sicut supra memoravimus, universalem certum est esse fundatam, debet esse mitis et humilis corde: ne incipiat discipulus contumax illius, cujus superbiam imitatus est, poenam subire doctoris.

PL 20, 781B

「汝はペトロである」と彼は言う、「そして私はこの岩の上に私の教会を建てる」(マタイ16:18)。それゆえ、我々の神の前でも司教職の位によって数えられることを望む者は誰であれ——神へは、ペトロが受け入れることによって到る。我々が先に述べたように、全世界の教会はこのペトロに築かれていることが確かである——心の柔和でへりくだった者でなければならない。反抗的な弟子が、その高慢にならった教師の刑罰を受け始めることのないためである。