ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola VI, Caput II 第VI書簡 第II章

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 764B · 3 sectiones

Epistolae et decreta 6.2.1

1

Novi quippe haeretici, inimici gratiae Dei, quae datur pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, etsi jam cavendi evidentius apertiore improbatione monstrantur, non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda tentare.

PL 20, 764B

実に、新しい異端者たち、すなわち、小さい者にも大きい者にも我々の主イエス・キリストを通して与えられる神の恩寵の敵たちは、警戒すべき者として、より明白な非難によってすでにいっそうはっきり示されているとはいえ、なお、用心の足りない者や学の足りない者の心を、自らの書き物で試みることをやめない。

Epistolae et decreta 6.2.2

2

Quibus utique esset respondendum, ne se vel suos in illo nefando errore firmarent, etiamsi non metueremus ne quemquam Catholicorum verisimili sermone deciperent.

PL 20, 764C

彼らには、彼らが自らと自分たちの者をあの忌まわしい誤りに固めることのないよう、いずれにせよ答えなければならないはずである。公同の信徒の誰かをもっともらしい言葉で欺きはしまいかと我々が恐れないとしても、そうである。

Epistolae et decreta 6.2.3

3

Cum vero non desinant fremere ad dominici gregis caulas, atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oves, aditus undecumque rimari, communisque sit omnibus nobis, qui fungimur episcopatus officio (quamvis ipse in ea praeemineas celsiore fastigio), specula pastoralis: facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi Dominus adjuvantibus orationibus tuis dare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam, quibus rabies qua furiunt, aut etiam ipsa sanetur, aut a laedendis aliis repellatur.

PL 20, 764C

だが、彼らは主の群れの囲いのほとりで唸ることをやめず、かくも高い代価で贖われた羊を奪い去ろうと、あらゆる所から入口を探っており、司教の務めを果たす我々すべてにとって牧者の見張り台は共通であるので(あなた自身は、その中でより高い頂に抜きん出ているとはいえ)、私は自分の務めの小さな部分として、できることをする。あなたの祈りの助けを受けて主が私に与えることをよしとする限りで、彼らの有害で陰険な書き物に対し、癒やし守る書き物を差し出そうとする。それによって、彼らの荒れ狂う狂気が、それ自体癒やされるか、あるいは他の者たちを害することから退けられるかするのである。