ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola VII 第VII書簡

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 766A · 9 sectiones

Epistolae et decreta 7.0.1

1

BONIFACIUS episcopus HONORIO augusto Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium vobis res humanas regentibus deputavit, cura constringit, ne causis ejus, quamvis adhuc corporis incommoditate detinear, conventus a sacerdotibus universis et clericis, et christianae plebis perturbationibus agitatus, apud aures Christianissimi principis desim.

PL 20, 766A

司教ボニファティウスより、アウグストゥスなるホノリウスへ。私の教会への配慮が私を縛る。我々の神が、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕が人間の事柄を治めるあいだ、私の司教職をその教会に割り当てたのであって、私はなお体の不調に捕らえられているとはいえ、すべての司教たちと聖職者たちに訴えられ、キリスト教徒の民の動揺に揺さぶられて、いとも篤いキリスト教徒の君主の耳のもとで、その教会の事案に欠けることのないように、である。

Epistolae et decreta 7.0.2

2

Si quid enim secus quam oportet eveniat, non vos id facere, qui cuncta aequa moderatione componitis; sed nos, per nostram tacentes desidiam, videbimur quod civitatis quietem et Ecclesiae pacem pervertere valeat admisisse.

PL 20, 766A

実に、もし何かあるべきでない仕方で起こるなら、あなたがそれをなしたのではない。あなたはすべてを公平な節度で整える。むしろ我々が、怠惰のゆえに黙しているうちに、都の静けさと教会の平和を覆しうるものを許したと見られるだろう。

Epistolae et decreta 7.0.3

3

Cum enim humanis rebus divinae cultor religionis Domino favente praesideas; nostra culpa erit, si non id sub vestra gloria, quam certum est divinis semper rebus animo promptiore favisse, firmo et stabili jure custodiatur, quod per tot annorum seriem et sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est ethnicis, et sub vestrae Imperio Clementiae minime quae sunt illicita formidentur.

PL 20, 766A

実に、あなたは神の宗教を敬う者として、主の好意のうちに人間の事柄を治めているのだから、これほど長い年月の連なりを通じて、我々の宗教への配慮にまったく縛られなかった君主たち、すなわち異教徒の君主たちのもとでさえ保たれてきたものが、あなたの栄光——それが常に神の事柄にいっそう進んだ心で好意を寄せてきたことは確かである——のもとで、確固とした安定した法をもって守られないなら、また、あなたの寛容の支配のもとで、許されぬことがいささかも恐れられない〔et … minime … formidentur の係りは定かでない。si non … custodiatur に並ぶ条件と取った〕なら、それは我々の咎となるだろう。

Epistolae et decreta 7.0.4

4

Ipsa enim Ecclesia devotionem tuam, christianissime Imperator, meo quidem sermone, sed suo venerabilis appellat affectu, quam Christus Deus noster, vestri fidus rector et gubernator Imperii, uni desponsatam sibi et intactam virginem servat (II Cor. XI, 2) , ne in eam aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore turbari, gloriosissime et tranquillissime Imperator auguste.

PL 20, 766B

実に、教会そのもの——我々の神キリストが、あなたの帝国の信頼できる導き手、舵取りとして、ただ一人に嫁がされた、汚れなきおとめとして自らのために守っている(二コリント11:2)この教会——が、いとも篤いキリスト教徒の皇帝よ、尊ぶべきものとして、あなたの献身に呼びかける。言葉は私のものだが、情愛は自らのものである。あなたが、陰険な嵐の何らかの波がそれに打ちつけられるのを、また、静かなその面が異常な嵐の高ぶりで乱されるのを、許さぬように。いとも栄光ある、いとも静穏なるアウグストゥス皇帝よ。

Epistolae et decreta 7.0.5

5

Ipsa ergo, quae uni desponsata, vestra tamen mater est, Ecclesia hac pietatem vestram legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, praeterita praesentiaque repetit.

PL 20, 767A

それゆえ、一人に嫁いだとはいえあなたの母である教会そのものが、この使節団によって、その司教たちに託して、あなたの敬虔に呼びかけ、過去と現在のことを繰り返し述べる。

Epistolae et decreta 7.0.6

6

Vobis, inquit, religiose imperantibus, modo tutus est populus, tam fidus Deo, quam tibi, principi christiano.

PL 20, 767A

教会は言う。「あなたが敬虔に統治するいま、民は安全であり、神にも、キリスト教徒の君主であるあなたにも等しく誠実である」。

Epistolae et decreta 7.0.7

7

Ecce enim inter ipsa mysteria, inter preces suas, quas pro vestri felicitate dependit Imperii, teste apud quem et de cujus sede agitur sancto Petro, sollicitis pro religionis observantia vocibus clamat: cum sollicita petitione miscetur oratio, ne hos in varias res semel evulsa distrahat a cultu solito, tentatore sollicitante, discordia.

PL 20, 767A

見よ、実に、まさに奥義〔mysteria。ここでは典礼の祭儀を言う〕のさなか、帝国の幸福のために捧げる自らの祈りのさなか、そのもとで、またその座をめぐって事が扱われている聖なるペトロを証人として、宗教の遵守を案じる声で叫ぶ。熱心な願いに祈りが混ぜられる——ひとたび根こそぎにされた〔semel evulsa の意は定かでない。いったん根絶やしにされた不和が再び起こることを言うと取った〕不和が、誘惑者が駆り立てるなか、彼らをさまざまな方へと引き離し、常の礼拝から遠ざけることのないように、と。

Epistolae et decreta 7.0.8

8

Ageret pluribus, princeps christianissime, nisi apud te suarum esset secura causarum, et in oppressionibus idolorum, in haereticorum correctionibus, fide tua, divino cultu pariter cum Imperio semper florente vicisset.

PL 20, 767A

いとも篤いキリスト教徒の君主よ、もし教会が、自らの事案についてあなたのもとで安心しておらず、また、偶像の抑圧においても、異端者たちの矯正においても、あなたの信仰により、神の礼拝が帝国とともに常に栄えるなかで勝利していなかったなら、もっと多くを訴えただろう。

Epistolae et decreta 7.0.9

9

Habet refugium, tuae mansuetudinis animum cum suae religionis veneratione conjunctum: cum quidquid huic proficiat, vos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis viris, a me et ab omnibus qui Ecclesiam faciunt istam, ad te legatis: quibus, precamur, sacrae causam religionis prosequentibus, in urbe vestrae mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis, in perpetuum statui universalis Ecclesiae consulatis. Data kalendis Julii (1 Julii ann. 420) .

PL 20, 767B

教会は逃れ場を持つ。あなたの柔和の心が、自らの宗教への崇敬と結びついていることである。この教会の益となることは何であれ、あなたが行うのであるから、私と、この教会を成すすべての者から、あなたのもとへ遣わされた私の兄弟たち、同僚の司教たち、いとも信頼される人々と協議するように〔cum quidquid … agatis, conferatis … の構文は定かでない。cum を理由と取り、conferatis を「協議する」と取った。「授ける」とも読める〕。聖なる宗教の事案を追求する彼らのために、あなたの柔和の都で、願いを聞き入れるその心をもって、全教会の状態のために永久に配慮することを、我々は願う。七月朔日に発す(420年7月1日)。