Epistolae et decreta 15.2.1
Certo enim cognovimus indice, apud Corinthum, quod exagitati dicimus, synodum congregandam super ejus discutiendo statu, quem Corinthiis apostolica sedes, examinatis omnibus atque discussis, constituit sacerdotem; secuta Dei voluntatem, quae hunc ipsum, quantum docetur dilationibus temporum, ejus ovilis, in quo creverat et cui creverat, voluit esse pastorem.
PL 20, 779C我々は確かな報告によって知った。コリントで——我々が憤りながら言うのだが——教会会議が召集されようとしている。その議題は、使徒座がすべてを調べ尽くしたのち、コリントの人々に司教として立てた者の身分を吟味することである。使徒座は神の意志に従った。その意志は、時の遅延が教えるかぎり、この者を、彼が育ち、その群れのために育った羊の囲いの牧者にしようと望んだのである。
Epistolae et decreta 15.2.2
Cujus ordinationis si vestra esset charitas ignara, libenter ab origine sua quae sunt in praeterito de eo gesta retexerem; ut his, quorum aspectus negotii ejus non per ignorantiam, sed per studium involvit obscurum, manifestatione clareret, sententiam de eo specialiter fuisse divinam, qua, ut diximus, Ecclesiae Corinthiorum velut alumnum suum judicium coeleste servavit.
PL 20, 780Aもし諸君の愛がこの叙階を知らないのであれば、私は喜んで、彼について過去になされたことを、その初めから語り直すであろう。それは、その件の見通しを、無知からではなく熱心さによって暗く覆ってしまった人々に、はっきり示されて、彼についての決定が特に神のものであったと明らかになるためである。その決定によって、先に述べたように、天の裁きはコリントの人々の教会に、いわばその養い子を守り与えた。
Epistolae et decreta 15.2.3
Quam rem omnium civium et clericorum a nobis oppido postulavit assensus. Nec tamen id abrupte praeceptio nostra constituit: sed, ut ecclesiastica disciplina poscebat, diligentius fratrem et coepiscopum nostrum Rufum negotii jussimus interiora rimari, et petitionis summam sua de proximo moderatione pensare; ut nihil immaturum ab hac sede fieri videretur, quae aliorum praesumptiones saepe compressit.
PL 20, 780Aこの事を、すべての市民と聖職者の同意が、我々に強く求めた。それでも我々の命令は、これを性急に定めたのではない。教会の規律が求めるとおり、我々は、我々の兄弟にして同僚の司教ルフスに、事の内情をより入念に調べ、願いの要点を自らの近くから節度をもって量るよう命じた。それは、他の者たちの僭越をしばしば抑えてきたこの座から、何も未熟なことが行われたとは見えないようにするためである。
Epistolae et decreta 15.2.4
Ad nos post aliquanti temporis spatium super hoc praedicti episcopi nostri (Rufi), quae praemissis desideriis convenirent, scripta venerunt: quorum evidentissimam rationem secuti, dedimus hunc Ecclesiae illius esse pontificem, in qua per singulos honorum gradus praeteritam quoque transegisset aetatem.
PL 20, 780Bしばらく時が過ぎたのち、この件について、先に述べた我々の司教(ルフス)から、先に述べた願いに適う書簡が我々のもとに届いた。その最も明白な理由に従って、我々は、この者がその教会の司教〔pontifex〕であることを許した。彼はその教会で、あらゆる位階を一つずつ経て、過ぎた年月をも送ったのである。