ボニファティウス1世d. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola II, Caput IV 第II書簡 第IV章

Pope Boniface I · Epistolae et decreta · PL 20, 754A · 5 sectiones

Epistolae et decreta 2.4.1

1

Quorum omnium de primo et tertio, id est, ut Romam liceat episcopis provocare, et ut clericorum causae apud suarum provinciarum episcopos finiantur, jam priore anno etiam litteris nostris ad eumdem venerabilis memoriae Zosimum episcopum datis insinuare curavimus, ut ea servare sine ulla ejus injuria paulisper sineremus usque ad inquisitionem statutorum Nicaeni concilii.

PL 20, 754A

これらすべてのうち、第一と第三、すなわち司教たちがローマへ上訴することが許されるということと、聖職者の事案がそれぞれの属州の司教たちのもとで決着されるということについては、すでに前の年に、尊き記憶の司教ゾシムスその人に宛てた我々の書簡でも知らせるよう努めた。すなわち、ニカイア公会議の規定の調査が済むまでは、彼を少しも害することなく、暫時それらを守ることを我々は許す、と。

Epistolae et decreta 2.4.2

2

Et nunc de tua poscimus Sanctitate, ut quemadmodum ea apud Nicaeam a patribus acta vel constituta sunt, sic ea a nobis facias custodiri, et ibi apud vos ista, quae in commonitorio attulerunt, facias exerceri, id est: « Si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen; scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant.

PL 20, 754A

そして今、あなたの聖性に我々は求める。ニカイアで教父たちによってなされ定められたとおりに、それらを我々に守らせ、また、彼らが訓令で携えてきたこれを、あなたのもとで実行させよ。すなわち、「司教が訴えられ、その地域の司教たちが集まって裁定し、彼をその位階から退けた場合に、彼が上訴したと見え、ローマの教会のいとも福なる司教のもとへ逃れ、聴かれることを望み、審理が改められるのが正しいと考えるならば、その司教は、近隣の属州にいる司教たちに、彼ら自らがすべてを入念に調べ、真理の信に従って定めるよう、書き送ることをよしとせよ」。

Epistolae et decreta 2.4.3

3

Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat; erit in potestate episcopi quid velit et quid aestimet.

PL 20, 754B

「しかし、自らの事案がふたたび聴かれることを求める者が、その懇願によってローマの司教を動かし、自分の側近から司祭を派遣させるなら、何を望み何を判断するかは、司教の権限にある」。

Epistolae et decreta 2.4.4

4

Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio.

PL 20, 754B

「また、司教たちとともに居合わせて裁くべき者たち、すなわち彼らを遣わした者の権威を帯びた者たちを派遣すべしと決めるならば、それは彼の裁量にある」。

Epistolae et decreta 2.4.5

5

Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant; faciet quod sapientissimo suo consilio judicaverit. » Item de presbyteris et diaconis (Sardic. conc. can. 7) : « Si episcopus quis iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit; providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem: habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti: et ille episcopus, qui aut juste aut injuste eum rejecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus, aut emendetur sententia » (Can. 17) .

PL 20, 754B

「しかし、司教たちで足りて事案に決着をつけうると信ずるならば、彼は自らのいとも賢明な判断にもとづいて判断したとおりにせよ」。また司祭と助祭について(Sardic. conc. can. 7)、「もし司教の誰かが、あってはならないことだが、怒りっぽく、自らの司祭または助祭に対して速やかに、あるいは荒々しく激して、彼を教会から追放しようとするなら、無実の者が断罪されたり、交わりを失ったりしないよう配慮されねばならない。追放された者は、近隣の司教たちに訴え出る権限をもち、彼の事案が聴かれ、より入念に扱われるように。聴取を求める者にそれを拒むのはふさわしくないからである。そして、正しくであれ不正にであれ彼を退けたその司教は、事案が審理され、彼の判決が是認されるか改められるかするのを、忍耐して受け入れよ」(Can. 17)。