作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput VII 第VII章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 885D · 9 sectiones

De duplici martyrio 7.1

1

Vita Domini, qui summus fuit martyr, quique et hodie pugnat et vincit in martyribus plurimis, fuit offendiculo.

PL 4, 885D

主の生涯は——主こそ最高の殉教者であり、今日もなお多くの殉教者たちのうちで戦い、勝利を収めておられる方であるが——躓きとなった。

De duplici martyrio 7.2

2

Non jam loquor de Pharisaeis et Scribis, ipsis etiam cognatis ac fratribus fuit detestabilis, cum dicerent illum in furorem versum; sed mors illius non solum piis, sed impiis etiam fuit admirabilis, nec alibi magis verum fuit, quod Dei virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9) .

PL 4, 885D

もはやファリサイ人や律法学者たちについては語るまい。かの方は自分の親族や兄弟たちにとってさえ忌まわしい者であった。彼らはかの方が狂気に陥ったと言っていたからである。しかし、かの方の死は、敬虔な者たちだけでなく、不敬虔な者たちにとってさえ驚嘆すべきものであった。そして、「神の力は弱さのうちに全うされる」(二コリント12:9)ということが、これほど真実であった例は他にない。

De duplici martyrio 7.3

3

Ibi fracta est Satanae tyrannis, ibi devicti sunt inferi, ibi triumphatum est de diabolo, ibi dejectus orcus, coelum apertum.

PL 4, 886A

そこでサタンの僭主支配は打ち砕かれ、そこで冥界は征服され、そこで悪魔に対する凱旋がなされ、そこで冥府は打ち倒され、天が開かれた。

De duplici martyrio 7.4

4

Nimirum hoc erat quod instante mortis tempore deprecabatur Dominus: Pater, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1) . Quid homine mortuo contemptius? Quis enim veli Caesarem mortuum metuat? Sed Christi morte quid efficacius?

PL 4, 886A

まさにこれこそ、死の時が迫ったときに主が祈り求められたことであった。「父よ、あなたの子に栄光をお与えください、子があなたに栄光を帰しますように」(ヨハネ17:1)。死んだ人間ほど蔑むべきものが他にあろうか。死んだカエサルでさえ〔底本は veli。vel と読む〕恐れる者などいったい誰があろうか。しかし、キリストの死ほど力あるものが他にあろうか。

De duplici martyrio 7.5

5

Velum templi scissum est a summo usque ad imum, terra concussa est, saxa discissa sunt, aperta sunt monumenta, revixerunt sepultorum corpora, sol medio die obtexit faciem suam (Matth. XXVII) .

PL 4, 886A

神殿の垂れ幕は上から下まで裂け、地は揺れ動き、岩々は裂け、墓は開き、葬られた者たちの体は生き返り、太陽は真昼にその顔を覆った(マタイ27章)。

De duplici martyrio 7.6

6

Numquam per omnem vitam magis declaravit potentiam suam: mox, refractis omnibus mortis repagulis, vivum se discipulis exhibuit.

PL 4, 886A

かの方は生涯を通じて、これほどまでにご自身の力を示されたことはなかった。まもなく、死のすべての閂を打ち破って、生きた姿を弟子たちにお示しになった。

De duplici martyrio 7.7

7

Nimirum hoc est efficax illud sacrosancti sanguinis testimonium, qui solus potuit dirimere maceriam quae Deum ab hominum genere separabat: solus potuit unica litura delere totum illud chirographum quod erat contra nos, et Satanae in nos jus vindicabat.

PL 4, 886B

まさにこれこそ、かの至聖なる血の力ある証しである。この血のみが、神と人類とを隔てていた隔ての壁を取り壊すことができ、この血のみが、たった一度の抹消によって、我々に対して立てられ、サタンが我々に対する権利を主張する根拠となっていたあの証文全体を消し去ることができたのである。

De duplici martyrio 7.8

8

Neque enim sanguis hircorum aut vitulorum potuit abolere peccatum; umbrae erant illa et typi futurorum.

PL 4, 886B

というのも、山羊や子牛の血は罪を消し去ることができなかったからである。それらは、来るべきものの影であり、予型にすぎなかった。

De duplici martyrio 7.9

9

Nec ullius hominis sanguis poterat tollere peccatum mundi, praeter unici illius agni sanguinem cui Baptista tribuit testimonium, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) .

PL 4, 886B

また、いかなる人間の血も世の罪を取り除くことはできなかった。ただ、洗礼者が証しを与えたあの唯一の子羊の血だけが別であった。彼はこう言った。「見よ、神の子羊、見よ、世の罪を取り除く方である」(ヨハネ1:29)。