作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput II 第II章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 882C · 4 sectiones

De duplici martyrio 2.1

1

Martyr, ut iis quoque notum est qui graece nesciunt, testem sonat. Quamquam autem, post exortam Evangelicae veritatis lucem, ecclesiastica consuetudo cognominis hujus honorem proprie tribueret iis qui in tormentis usque ad mortem perdurarunt in professione nominis Jesu Christi, et evangelicum instrumentum sanguine suo velut obsignarunt apud incredulos, omnis tamen piorum vita testimonium reddit Deo.

PL 4, 882C

「殉教者」という語は、ギリシア語を知らぬ者たちにも知られているとおり、「証人」を意味する。もっとも、福音の真理の光が現れて以後、教会の慣習は、拷問のうちで死に至るまでイエス・キリストの名の告白に堪え抜き、福音という証書に、いわば自らの血をもって不信者たちの前で証印を押した者たちに、固有にこの呼び名の栄誉を与えてきた。それでも、敬虔な者たちすべての生涯は神に証しを立てるのである。

De duplici martyrio 2.2

2

Non quod ille cujusquam egeat testimonio, qui ex se fons est aeternae gloriae, ut nec ullis hominum honoribus fieri possit honoratior, nec ullis mortalium ignominiis obscurior; sed tamen ita visum est aeterno illius divinoque consilio, ut suam bonitatem, sapientiam ac potentiam apud homines per homines velit illustrari; sicut mundum gubernari voluit per Angelos, cum Angelorum ministerio non egeat, multaque hominibus per homines largiatur quae per se dare poterat, qui quicquid vult nutu potest, et cui voluisse fecisse est.

PL 4, 882C

それは、かの方が誰の証言をも必要とするからではない。かの方はご自身のうちに永遠の栄光の源であり、人間のいかなる誉れによってもより誉れ高くなることはなく、死すべき者たちのいかなる恥辱によっても曇らされることもない。しかし、それでもかの方の永遠にして神的な摂理には、ご自身の慈しみと知恵と力とを、人間たちを通して人間たちのもとに輝かせることを望むということが、かく定まっているのである。ちょうど、天使たちの奉仕を必要としないにもかかわらず、世界が天使たちを通して治められることを望み、ご自身によって与え得たはずの多くのものを、人間たちを通して人間たちに与えるのと同様である。かの方は望むことをただ頷きによって成し遂げることができ、望むことがそのまま成すことなのである。

De duplici martyrio 2.3

3

Et quamquam, ut dixi, ad illam ineffabilem majestatem nulla pertingit ignominia; tamen in Scripturis ita loquitur, quasi per nos honoretur, vel ignominia afficiatur.

PL 4, 882D

そして、すでに述べたとおり、かの言い表しがたい威厳にはいかなる恥辱も及ばないのであるが、それでもかの方は聖典において、あたかも我々を通して誉れを受け、あるいは恥辱を被るかのように語っている。

De duplici martyrio 2.4

4

Nam in Deuteronomio cum Moyse expostulat, quod apud populum ob laticis penuriam murmurantem in Cades deserti Sin, ad aquas contradictionis non sanctificarit ipsum inter filios Israel, et ob hanc offensam non est illi nec Aaroni datum ingredi terram promissam, ac tot annis exspectatam,sed tantum e montis vertice procul aspicere licuit.

PL 4, 883A

実に申命記において、かの方はモーセに対して、シンの荒野のカデシュで水の欠乏のために呟く民の前で、争いの水のところでイスラエルの子らの間でご自身を聖としなかったことを咎めている。そしてこの過ちのゆえに、彼にもアロンにも、あれほど多くの年月待ち望まれた約束の地に入ることは許されず、ただ山の頂から遠く眺めることだけが許された。