作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput XI 第XI章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 888B · 2 sectiones

De duplici martyrio 11.1

1

Sed interim gravissimus dolor oboritur animo meo, dilecti, dum mecum reputo, cum adhuc recens ille Christi sanguis fervere debeat in cordibus fidelium, tam multos esse in quibus refrixit charitas: atque hoc gravius discrucior, quod tales non paucos pastores habeat Ecclesia, qui, non solum non opponunt corpora sua adversus luporum incursus, verumetiam ipsi lupos agunt, dum mactant ac perdunt animas simplicium, ipsi ventri suo, quaestui, et ambitioni servientes, adeoque non implent verbum Dei, ut illud cauponentur potius et impiis dogmatibus adulterent; nec cogitant quod ille pastorum Princeps severissimo judicio reposcet singulas oves, pro quibus redimendis sanguinem suum fuderat, de manibus eorum.

PL 4, 888B

しかし、その間にも、私の心には最も重い悲しみが湧き起こる。愛する者たちよ、私が思い巡らすに、キリストのあの血はいまなお新しく、信徒たちの心のうちに沸き立っていてしかるべきであるのに、これほど多くの者において愛が冷めてしまっている。そしてなお重く私を苛むのは、教会がこのような牧者たちを少なからず抱えていることである。彼らは、狼の襲撃に対して自らの肉体を差し出さないどころか、自ら狼となり、単純な者たちの魂を屠り滅ぼしながら、自分の腹と利得と野心とに仕え、神の御言葉を満たさないばかりか、むしろこれを売り物にし、不敬な教えでこれに混ぜ物をする始末である。そして、かの牧者たちの長が、その血を流して贖った羊の一匹一匹を、最も厳しい裁きをもって彼らの手から取り返し求めるであろうことを、彼らは考えもしない。

De duplici martyrio 11.2

2

Sed illos suum manet supplicium: nunc melius est ut, omissis querelis, nos invicem ad officium quod Christo debemus exhortemur.

PL 4, 888C

しかし、彼らを待っているのは彼ら自身の刑罰である。今はむしろ、嘆きを措いて、我々がキリストに対して負う務めへと互いに励まし合う方がよい。