作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput XXX 第XXX章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 899B · 5 sectiones

De duplici martyrio 30.1

1

Beatus Apostolus praedixit nulli pie vivere volenti in Christo Jesu defuturam persecutionem. Sideest tyrannus, si tortor, si spoliator, non deerit concupiscentia, martyrii materiam quotidianam nobis exhibens.

PL 4, 899B

幸いなる使徒は、キリスト・イエスにあって敬虔に生きようと欲する者には、誰にせよ迫害が欠けることはないと予告した。たとえ僭主が欠けていようとも〔底本は Sideest。Si deest と読む〕、拷問人が欠けていようとも、略奪者が欠けていようとも、欲望が欠けることはなく、日々の殉教の材料を我々に差し出してくるのである。

De duplici martyrio 30.2

2

Postremo haec ipsa mala quae secum defert vita mortalium, quaeque piis cum impiis communia, sunt, martyrii coronam nobis parabunt, si placide, si cum gratiarum actione pertulerimus. Neque privati sunt martyrii gloria quicumque violenta morte consummati non sunt.

PL 4, 899C

最後に、死すべき者たちの生がそれ自体として伴う数々の災い——敬虔な者にも不敬な者にも共通するもの——さえも、我々が穏やかに、感謝をもって耐え忍ぶならば、殉教の冠を我々のために備えてくれるであろう。暴力的な死によって最期を遂げなかった者たちも、殉教の栄光を奪われてはいないのである。

De duplici martyrio 30.3

3

Quis autem ausit vel Abraham patriarcham, vel hujus filium Isaac, vel beatum Job eximere e martyrum numero?

PL 4, 899C

だが、族長アブラハムを、その子イサクを、あるいは幸いなるヨブを、殉教者たちの数から除外しようとあえてする者があるだろうか。

De duplici martyrio 30.4

4

Quae carnificinae gravius torserunt corpus, quam Patriarchae mentem torquebant naturae affectus, cum incunctanter ad Dei jussum appareret immolare filium unicum et unice charum, in quo tota spes erat illi posteritatis?

PL 4, 899C

どのような拷問の責め苦が、族長の心を苛んだ自然の情念よりも重く、肉体を苛んだであろうか。彼は、神の命令に従ってためらうことなく、ただ一人の、この上なく愛おしいわが子——彼にとって子孫へのすべての望みがかけられていたその子——を生贄として捧げようとしたのである。

De duplici martyrio 30.5

5

Quid defuit Isaac martyrio, qui, nihil obmurmurans, passus est se colligari et imponi busto, nec expavit in cervicem vibratam machaeram? Cujus autem martyrium audebimus conferre cum his quae passus est Job?

PL 4, 899C

イサクの殉教に何が欠けていたであろうか。彼は何一つ不平を漏らすことなく、自らが縛られて薪の上に載せられるのを甘んじて受け入れ、うなじに振り下ろされる剣をも恐れなかったのである。だが、ヨブが耐え忍んだことがらと、いったい誰の殉教を比べようとあえてするだろうか。