作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput XIX 第XIX章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 892B · 7 sectiones

De duplici martyrio 19.1

1

Ac symbolum imperatoris gestamus impressum frontibus nostris. Quid si gerens signum Christi, praestet opera Belial? nonne dedecoratur ille cujus insignia gerimus?

PL 4, 892B

我々は、皇帝のしるしを我々の額に刻まれたものとして帯びている。もしキリストのしるしを帯びながら、ベリアルの業をなすとしたら、どうであろうか。我々がその記章を帯びているその御方は辱められることにならないだろうか。

De duplici martyrio 19.2

2

Contra sicut imperator sibi placet de milite praestrenuo, sic existimans illius virtutem ipsi decori et ornamento esse: sic Deus gloriatur in his quos redemit, quos lavit, quos sanctificavit, quos Spiritus donativo dignatus est, si vitae sanctimonia declararint Domini gratiam in ipsis non fuisse vacuam.

PL 4, 892B

反対に、皇帝が勇敢な兵士について満足し、その者の武勇を自らの誉れであり飾りであると評価するように、神もまた、御自身が贖い、洗い、聖なるものとし、霊の恩賞にふさわしいものとされた人々について、彼らが生の清さによって、主の恩寵が自らのうちで空しくなかったことを示したならば、その人々を誇りとされるのである。

De duplici martyrio 19.3

3

Si Paulus gloriatur in discipulorum pietate, gaudium et coronam suam illos appellans, qui nihil erat nisi dispensator alieni muneris, annon Dominus magis gloriatur super his pro quibus mortuus est?

PL 4, 892B

もしパウロが、他者の賜物の管理者にすぎなかった自分でありながら、弟子たちの敬虔を誇りとし、彼らを自らの喜びであり冠であると呼んでいるのなら、御自身が死をもって贖われたその人々を、主はいっそう誇りとされるのではないだろうか。

De duplici martyrio 19.4

4

Jam quod in libro Job ad hunc modum Satanae loquitur Dominus: Num animadvertisti servum meum Job, quomodo non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malitia (Job. I, 8) ? nonne sermonem profert de suo cultore gloriantis?

PL 4, 892C

さらにまた、ヨブ記において主がサタンにこのように語られるのは、次のとおりである。「お前は私の僕ヨブに気づいたか。地上に彼に似た者はいない。彼は純朴で正しく、神を畏れ、悪から遠ざかる人である」(ヨブ記1:8)と。これは、御自身を礼拝する者を誇る言葉を発しておられるのではないだろうか。

De duplici martyrio 19.5

5

Beatus autem Paulus splendidiore etiam verbo usus est, scribens secundam ad Corinthios Epistolam: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 4) .

PL 4, 892C

しかし幸いなるパウロは、いっそう輝かしい言葉を用いて、コリント人への第二の手紙にこう書いている。「神に感謝する。神は常に我々をキリスト・イエスにあって凱旋式に引き連れ、至るところで我々を通して御自身を知る香りを現してくださる。我々は神にとってキリストの良き香りだからである」(二コリント2:4)。

De duplici martyrio 19.6

6

Melius est nomen bonum super unguenta pretiosa (Eccli. VII, 2) . Scriptura gloriosam famam appellare solet odoramenta.

PL 4, 892C

「良い名は高価な香油にまさる」(集会の書7:2)。聖典は、栄えある評判を香料と呼ぶのを常とする。

De duplici martyrio 19.7

7

Non tamen Deus gloriatur hominum more, sibi placens ac gestiens, sed nostram salutem ducit gloriam, et ideo subjecit Apostolus: In his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quomodo glorificatus Deus in his qui salvi fiunt? quoniam illius illustratur misericordia. Quomodo in his qui pereunt? quoniam in his declaratur illius justitia.

PL 4, 892D

しかし、神は人間の仕方で、自ら満足し、はしゃぎながら誇られるのではなく、我々の救いを御自身の栄光とみなされる。それゆえ使徒は付け加えて言う。「救われる者たちのうちにも、滅びる者たちのうちにも」と。救われる者たちのうちで、神はどのようにして栄光を受けられるのか。それは、彼らのうちで神の慈しみが輝き出るからである。滅びる者たちのうちでは、どうか。それは、彼らのうちで神の正義が明らかにされるからである。