De duplici martyrio 23.1
Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater, conemur assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam vita martyrium, hoc est testimonium, reddat Deo; quod adeo negligendum non est, ut, nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur non sit martyrium.
PL 4, 894B愛する兄弟よ、事がかくのごとくである以上、我々は絶えざる勧めをもって信徒たちの心を奮い立たせ、生涯そのものをも殉教、すなわち証しとして神に捧げさせるよう努めようではないか。これは決しておろそかにしてよいことではない。なぜなら、これが先立たなければ、血によって示される殉教も殉教とはならないからである。
De duplici martyrio 23.2
Frustra enim cervicem praebueris carnifici, nisi prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est affectus qui militant adversus spiritum, odium, invidiam, avaritiam, libidinem: quibus quicumque servit, Deum quodam modo abnegavit, et, Christum ore profitens, vita Satanam deum confitetur.
PL 4, 894B地にある肢体、すなわち霊に逆らって戦う情念——憎しみ、妬み、貪欲、情欲——を先に殺しておかなければ、処刑人にうなじを差し出したところで無益である。これらに仕える者は、いわば神を否んだことになり、口ではキリストを言い表しながら、生き方によってはサタンを神と告白していることになるのである。
De duplici martyrio 23.3
Nec hic sermo debet cuiquam videri durior, cum sit verax ac salutaris: quidquid homo quivis Deo anteponit, sibi deum facit, nec possumus duobus servire dominis: unus enim est Deus ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus diligendus.
PL 4, 894Cこの言葉が誰かにあまりに厳しいと思われるべきではない。これは真実であり、救いをもたらす言葉だからである。人が何であれ神に優先させるものは、その人にとって神となる。我々は二人の主に仕えることはできない。神はただ一人、心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして愛されるべきである。