作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput XXXIX 第XXXIX章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 903D · 4 sectiones

De duplici martyrio 39.1

1

Nec tamen remittendae sunt excubiae, si quando hostis simulabit tranquillitatem; sed observans illius insidias, dicat cum beato Abacuc: Super custodiam meam stabo, et gradum figam super petram, omni custodia servans cor meum, ne qua pateat aditus obambulanti quaerentique quem devoret.

PL 4, 903D

とはいえ、敵が平静を装う時があっても、見張りを緩めてはならない。むしろその罠に気を配りつつ、祝されたハバククとともにこう言うがよい。「私は自らの見張り台に立ち、岩の上に歩みを据え、あらゆる用心をもってわが心を守り、誰かを食い尽くそうと歩き回り求める者に、いかなる隙も開かせまい。」

De duplici martyrio 39.2

2

Tutissimum autem cordis munimentum est sobrietas cum instanti oratione, jugique Scripturarum meditatione: Omnis enim Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16) .

PL 4, 904A

しかし心の最も確かな砦は、絶えざる祈りを伴う節制と、聖典の絶え間ない黙想である。「すべて神の霊感を受けた聖典は、教えるため、戒めるため、正すため、正義において訓育するために有益であり、それは神の人が完全な者となり、あらゆる善き業に備えられた者となるためである」(二テモテ3:16)。

De duplici martyrio 39.3

3

Ex hac igitur colligendae sunt sententiae, quas ad manum et velut in procinctu habeas, ut his protinus serpentem caput erigentem dejicias. Nullus est enim animorum morbus, cui non praesens remedium divina Scriptura suppeditaret.

PL 4, 904A

それゆえ、そこから格言を集め、それらをいつでも手元に、いわば戦の備えとして持っておき、頭をもたげる蛇を直ちに打ち倒せるようにせよ。神の聖典が即座の治療をもたらさないような、心の病はひとつもないからである。

De duplici martyrio 39.4

4

Hinc comparanda sua exempla piorum sed praecipue Christi, quibus se quisque vel animet vel consoletur.

PL 4, 904A

ここからまた、敬虔な人々の実例、とりわけキリストの実例を備え〔sua は先行詞を欠き、本文の乱れらしい。各人が己のために備えるの意に取った〕、各人がそれによって己を励まし、あるいは己を慰めるようにせよ。