De duplici martyrio 17.1
Sed jam tempus est ut de altero martyrii genere disseramus charitati tuae, de quo etiam accuratius est disputandum, quod occultum sit et omnium temporum commune; neque enim semper saeviunt Nerones, Diocletiani, Decii ac Maximini, numquam tamen cessat diabolus exercere Christi militiam professos.
PL 4, 891Bしかしいまや、殉教のもう一つの種類について、お前の愛徳に向けて論じるべき時である。この種類についてはいっそう綿密な議論が必要である。なぜなら、それは隠れたものであり、すべての時代に共通するものだからである。ネロやディオクレティアヌスやデキウスやマクシミヌスのような者たちが常に猛威を振るうわけではないが、悪魔がキリストの兵役を誓った者たちを試練にかけることをやめることは決してない。
De duplici martyrio 17.2
Et fortassis erunt posthac, donante Christo, tempora quibus nullae tyrannorum persecutiones affligent Ecclesiam: numquam tamen defutura sunt certamina, numquam martyria quibus homines pii glorificent Deum.
PL 4, 891Cそしておそらく、後には、キリストの賜物によって、いかなる僭主の迫害も教会を苦しめない時代が来るであろう。しかし、敬虔な人々が神に栄光を帰するための戦いも殉教も、決して絶えることはない。
De duplici martyrio 17.3
Ecclesia quidem adhuc in hoc exilio militans, peculiaribus gaudiis applaudit iis qui in professione nominis Jesu animas suas fideliter deposuerunt, et ad horum memorias magna cum alacritate concurritur: sed coeleste theatrum, Angelorum myriades et justorum cum Christo regnantium innumerabilis populus applaudunt omnibus qui sinceram fidem et charitatem invictam, quam habent erga Dominum Jesum, integritate et innocentia vitae testificantur.
PL 4, 891C教会はいまなお、この流謫のうちで戦いながら、イエスの名を告白するうちに忠実にその魂を捧げた者たちに、格別の喜びをもって喝采を送り、その墓所へと人々がこの上ない喜び勇みをもって集う。しかし天上の劇場、すなわち幾万の天使たちと、キリストとともに治める義人たちの数えきれぬ民とは、主イエスに対する誠実な信仰と不屈の愛とを、生の清廉と無垢とをもって証しするすべての者に喝采を送るのである。