De duplici martyrio 1.1
MULTIFARIAM multisque modis ago gratias, Fortunate mihi in Domino charissime, divinae benignitati quod et tuam pietatem excitavit ad exstimulandum officium meum, ut unico libello commilitonibus nostris materiam subministrarem, unde sibi, gratia Spiritus opitulante, munimenta telaque fabricarentur adversus persecutionum incursus; et mihi quod petebas conanti, non dedignata est adesse, et quod utriusque nostrum operam non passa est esse steririlem, hoc est quod mei Fortunati pium desiderium bene fortunavit, et ministri sui officium voluit esse gregis sui beneficium.
PL 4, 881C私は、主にあって最も親愛なるフォルトゥナトゥスよ、様々に、また多くの仕方で、神の慈愛に感謝を捧げる。それは、あなたの敬虔を奮い立たせて私の務めを促し、私が一巻の小著によって我々の戦友たちに素材を与え、彼らがそこから、霊の恩寵の助けを得て、迫害の襲来に対する守りと武器とを自ら作り上げられるようにしたからであり、また、私があなたの求めに応じようと努めたとき、快くそこに居合わせることを厭わず、我々二人の労苦を実りなきものにはしなかったからである。これはすなわち、神の慈愛が私のフォルトゥナトゥスの敬虔な願いをよく成就させ、その僕の務めが自らの群れへの恩恵となることを望んだということである。
De duplici martyrio 1.2
Scribis enim ex eo libro multum roboris et alacritatis accessisse strenuis, timidioribus autem et infirmis tantum animorum esse additum, ut ex his quoque per Dei gratiam, certam victoriam nobis promittere debeamus: eoque libentius obtemperavi posterioribus tuis litteris, quibus orat tua charitas, ut, quoniam hoc auspiciis Domini nostri Jesu Christi bene successit, addam volumen alterum de duplici martyrii genere: quorum unum exhibetur cum saevit tortorum immanitas, alterum occultius quidem est, sed nihilominus fortem animum postulat, multaque divinitus armatura communitum.
PL 4, 881Cあなたは書いている、あの書物によって勇敢な者たちには多くの力と意気が加わり、より臆病な、弱い者たちにもこれほどの心の強さが加えられたので、これらのことからも、神の恩寵によって、我々は確かな勝利を約束してよいはずだ、と。それゆえ私は、いっそう喜んであなたの後の書簡に従った。その書簡の中であなたの愛は、我々の主イエス・キリストのご加護のもとにこの企てが幸いに成功した以上、殉教の二重の種類について、もう一巻を加えるようにと乞い求めている。その一つは拷問者たちの残虐が猛威を振るうときに示され、他はより隠れたものではあるが、それでもなお強い心を、しかも神から多くの武具を与えられて固められた心を要求するのである。
De duplici martyrio 1.3
Utinam et hoc munus Christi Spiritus per me fratribus et commilitonibus nostris largiri dignetur, et quod dederit bene prosperare!
PL 4, 881Dどうか、キリストの霊が、この賜物もまた私を通して我々の兄弟たち、戦友たちに与えることをよしとし、そして与えたものを幸いに成し遂げてくださいますように。
De duplici martyrio 1.4
Quemadmodum enim nihil sanctum nisi illo sanctificante, nihil potens nisi illo corroborante, ita nihil felix, nihil auspicatum, nisi illo prosperante. Sane, et vestris precibus et Domini bonitate fretus, aggrediar.
PL 4, 882Cなぜなら、かの方が聖とするのでなければ何も聖なるものはなく、かの方が強めないかぎり何も力あるものはないのと同様に、かの方が幸いを与えないかぎり、何も幸いなもの、何も幸先よいものはないからである。実に、私は諸君の祈りと主の慈しみとを頼みとして、この企てに取りかかろう。