De duplici martyrio 3.1
Porro quod dictum est sanctificare pro glorificare, qui litteras Hebraeorum callent, affirmant esse sermonis illius proprietatem.
PL 4, 883Aさらに、「聖とする」が「栄光を帰する」の意で言われていることについては、ヘブライ語に通じた者たちが、それがかの言語に特有の言い回しであると断言している。
De duplici martyrio 3.2
Quod ipsum tamen ex aliis Scripturarum locis liquere potest, si minus illorum testimonio fidimus, quandoquidem et in oratione Dominica, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9) dictum est, pro glorificetur, sive clarificetur, nomen tuum.
PL 4, 883Aしかし、たとえ彼らの証言をそれほど信用しないとしても、このこと自体は聖典の他の箇所からも明らかになりうる。なぜなら、主の祈りにおいても「御名が聖とされますように」(マタイ6:9)と言われているのは、「あなたの御名が栄光を受けますように」、すなわち「輝かされますように」の意だからである。
De duplici martyrio 3.3
Sic et Corinthios exhortatur ut glorificent ac bajulent Deum in corpore suo. Sicut enim nomen Dei glorificatur vita piorum hominum, in quibus ipse per Spiritum suum operatur quicquid faciunt boni, ita e diverso polluitur et infamatur malefactis eorum qui se Dei cultores profitentur.
PL 4, 883B同様に、〔使徒は〕コリントの人々に、自分の体において神に栄光を帰し、神を担うようにと勧めている。すなわち、神の名は敬虔な人々の生涯によって栄光を受ける——彼らのうちで神ご自身が霊を通して、彼らが行う善いことをことごとく働かせているからである——それと同じように、逆に、自らを神の礼拝者と公言する者たちの悪行によって、神の名は汚され、悪評を受けるのである。
De duplici martyrio 3.4
Quemadmodum et militis virtus aut servi probitas redundat in gloriam ducis aut heri, ita militis ignavia, aut servi nequitia, dedecori est duci aut hero, propterea quod horum mores magna ex parte pendent ab illorum moribus in quorum potestate sunt.
PL 4, 883Bちょうど兵士の勇敢さや僕の正直さが将たる者や主人の栄誉に及ぶのと同様に、兵士の臆病さや僕の悪辣さも将たる者や主人の恥辱となる。なぜなら、これらの者たちの行状は、大部分、自分たちがその権のもとにある者たちの行状にかかっているからである。
De duplici martyrio 3.5
Qui etiamsi prorsus absunt ab omni culpa, tamen popularis existimatio solet dominorum mores ex servorum moribus aestimare.
PL 4, 883Bたとえ〔主人たちが〕一切の咎から全く無縁であるとしても、それでも世間の評価は、主人たちの人となりを僕たちの行状から推し量るのを常とする。
De duplici martyrio 3.6
Unde etiam hic videmus divinam Scripturam frequenter juxta mortalium affectus loquentem, velut in Levitico de eo qui de semine suo dedisset idolo Moloch, dicit: Quia polluit nomen sanctum meum (Levit. LXX, 3) .
PL 4, 883Bそれゆえここでも、神の聖典が死すべき者たちの情念に合わせてしばしば語っているのを我々は見る。たとえばレビ記において、自分の子孫を偶像モロクに捧げた者について、「彼が私の聖なる名を汚したからである」(レビ記70:3)〔底本は Levit. LXX, 3。レビ記20:3 の誤植らしいが、印字どおりとした〕と言われているとおりである。
- レビ記に70章はない。モロクへの献げ物について語るこの言葉はレビ記20章3節である。
De duplici martyrio 3.7
At quod ab hominibus sanctificatum est pollui potest, Dei vero nomen in se semper est gloriosum, apud homines tantum contaminatur, quemadmodum mendax infamia non polluit virum integrum.
PL 4, 883Cしかし、人間によって聖とされたものは汚されうるのに対し、神の名はそれ自体としてはつねに栄光あるものであり、ただ人間たちのもとでのみ汚されるにすぎない。ちょうど、偽りの悪評が清廉な人を汚すことがないのと同じである。
De duplici martyrio 3.8
Sic et apud Ezechielem clamat nomen suum fuisse pollutum inter Gentes impiis moribus Israelitarum.
PL 4, 883C同様に、エゼキエルにおいても、かの方は、イスラエル人たちの不敬虔な行状によって、自らの名が諸国民の間で汚されたと叫んでいる。
De duplici martyrio 3.9
Quin et beatissimus Paulus scribens Romanis, ex auctoritate Prophetae dicit, appellans Judaeos, legem profitentes, sed ea quae lex vetat facientes: Nomen Dei blasphematur inter Gentes (Rom. II, 24) .
PL 4, 883Cさらに、いと福なるパウロもローマ人への手紙において、預言者の権威に基づいて、律法を公言しながら律法が禁ずることを行うユダヤ人たちを指して、こう言っている。「神の御名は諸国民の間で冒瀆されている」(ローマ2:24)。
De duplici martyrio 3.10
Et in oratione Dominica, sicut attigi modo, ex auctoritate Redemptoris, oramus ut sanctificetur nomen Dei Patris, hoc est ut inclarescat et illustretur apud homines, utique per homines, vel potius in hominibus.
PL 4, 883Cそして、先ほど触れたとおり、主の祈りにおいても、贖い主の権威に基づいて、我々は父なる神の御名が聖とされるように、すなわち人間たちのもとで、しかも人間たちを通して、いやむしろ人間たちのうちで、輝き示されるようにと祈るのである。
De duplici martyrio 3.11
Illustratur autem si Spiritus illius regnet in nobis, et si illius voluntati obtemperetur in terris, quemadmodum in coelis nulla est rebellio.
PL 4, 883Dそして、かの方の霊が我々のうちに支配し、また地上でかの方の御旨に従うことがなされるならば——天において何の反逆もないのと同様に——かの御名は輝き示されるのである。
De duplici martyrio 3.12
Quoniam autem homines ex sese nihil habent virtutis, quicquid per nos recte geritur cedit in gloriam Dei, et ideo thesaurum divinae potentiae promit interdum ex vasis fictilibus; ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
PL 4, 883Dところで、人間はそれ自身のうちに何ら力を持たないゆえに、我々を通して正しく行われることはすべて神の栄光に帰する。それゆえ、かの方は時に、神的な力の宝を土の器から取り出すのであり、それは、その卓越性が神の力に属し、我々に属するものではないようにするためである。