De duplici martyrio 34.1
Itaque, fratres dilectissimi, si vere diligimus Deum, si quotidie petimus ex animo: Sanctificetur nomen tuum; summo studio advigilemus, nec ubi polluamus nomen illius, sed et morte et vita glorificemus illum, juxta beati Pauli monita: Viventes sine querela ut simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos luceamus sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes, ad gloriam Christi Jesu regis et agonothetae nostri, qui suum esse ducit quicquid in membris ipsius geritur.
PL 4, 901Bそれゆえ、最も愛する兄弟たちよ、我々がまことに神を愛し、日々心から「御名が聖とされますように」と願うのであれば、最大の熱意をもって目を覚ましていよう。御名を汚す機会を持つのではなく、死においても生においても御名を栄光あらしめよう——祝されたパウロの勧告に従って。「責められることなき単純な神の子として、よこしまでねじ曲がった民のただ中で、非難されることなく生きる者として、その民の間で、命の言葉を保ちつつ、世にあって輝く光のように我々は輝こう。我々の王にして競技の審判者たるキリスト・イエスの栄光のために。」この方は、おのれの肢体において行われることをすべて、おのれのこととして受け止めるのである。
De duplici martyrio 34.2
Patiamur cum illo, ut cum illo glorificemur in die Domini. Nos hic illum clarificemus apud homines, ut ille nos clarificet claritate sua coram Angelis suis, cum, ut inquit beatus Paulus, venerit glorificari in sanctis suis. Nemo coronatur nisi legitime certaverit.
PL 4, 901C我々はこの方とともに苦しもう。それは、主の日にこの方とともに栄光を受けるためである。この地にあって、我々は人々の前でこの方を輝かせよう。それは、この方が自らの天使たちの前で、その輝きによって我々を輝かせてくださるためである——祝されたパウロが言うように、この方が己の聖徒たちのうちに栄光を受けるために来られるときに。正しく戦った者でなければ、誰も冠を受けることはない。
De duplici martyrio 34.3
Et hi qui corruptibilem coronam ambiunt, ab omnibus se abstinent (I Thess. I, 9; II Timoth. II, 5; I Cor. IX) , nihil non facientes quod ad victoriam conducit: quid nos facere convenit ut assequamur illam immortalis vitae coronam incorruptibilem et immarcescibilem in coelis?
PL 4, 901C朽ちる冠を求める者たちでさえ、あらゆることを控える(一テサロニケ1:9、二テモテ2:5、一コリント9章)。勝利に資することは何であれ行わずにはいない。ましてや我々は、天にある朽ちることなく萎れることのない、あの不死の命の冠を得るために、何をなすのがふさわしいであろうか。