De duplici martyrio 14.1
Non igitur mori per se testimonium est; sed sic mori est testimonium praebere Deo. Stephanus juvenis inter homicidas, agnus inter lupos, stabat placido angelicoque vultu et ad Domini exemplum orabat pro lapidantibus, nec alibi habet oculos quam in coelum.
PL 4, 889Cそれゆえ、死ぬこと自体が証しなのではない。むしろ、このように死ぬことこそが神への証しを立てることなのである。若きステファノは、殺人者たちの中にあって狼の中の小羊のごとく、穏やかで天使のような顔つきで立ち、主の模範に倣って、自分に石を投げる者たちのために祈った。そして、天のほかに目を向けることはなかった。
De duplici martyrio 14.2
Illic videre meruit cujus praesidio superior erat persequentibus. Qui vero timet Deum, non metuit hominum saevitias. Qui ex animo diligit vitam coelestem, facile vilem habet animam; atque illi, cum beato Paulo, vivere Christus est, mori lucrum (Phil. I, 21).
PL 4, 889Cその天においてこそ彼は、誰の加護によって迫害者たちに優っているのかを見ることを許されたのである。まことに神を恐れる者は、人間の残虐さを恐れない。心から天上の生命を愛する者は、たやすく自分の命を賤しいものとする。そして、そのような者にとっては、幸いなるパウロと共に、生きることはキリストであり、死ぬことは利得である(フィリピ1:21)。
De duplici martyrio 14.3
An non ingens lucrum est hanc et brevem et innumeris malis contaminatam vitam cum sempiterna felicitate commutare? Hic Dominus, quemadmodum et in caeteris omnibus, sese formam nobis exhibuit.
PL 4, 889Dこの短く、かつ数え切れぬ悪によって汚されたこの命を、永遠の幸いと引き換えることは、大いなる利得ではないだろうか。ここでも主は、他のすべてのことにおいてと同様に、御自らを我々の模範としてお示しになった。
De duplici martyrio 14.4
Quum enim instaret extremus actus martyrii, quem aiunt in fabulis oportere esse optimum, secessit, abjecit sese in terram, prolixe atque etiam frequenter, ac sanguineo sudore madescens, nostrae naturae in se expressit imbecillitatem, ante testatus animi taedium ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in desperationem caderemus si, cum omnia mortem praesentem intentant, horrorem naturae senserimus.
PL 4, 889Dというのも、殉教の最後の幕——芝居においては最も出来のよい幕であるべきだと言われる、あの幕——が迫ったとき、主は退いて地に身を投げ、長く、しかも幾度も、血の汗にまみれながら、我々の本性の弱さを御自身のうちに表された。そして、死に至るまでの心の疲れと悲しみをあらかじめ証しされたのは、死が目前に迫りあらゆるものがそれを突きつけてくるときに、我々が本性の恐れを感じたとしても、絶望に陥ることのないようにするためであった。
De duplici martyrio 14.5
Nisi enim adesset sensus dolorum, nihil haberet admirabile martyrium: sed superare dolorem, corona dignum est. Horrere mortem, naturae est, vincere naturam animi fortitudine, gratiae est. Omnia potest Paulus, sed in eo qui ipsum corroborat.
PL 4, 890Aもし苦しみの感覚がなかったなら、殉教には何ら驚嘆すべきところはなかったであろう。しかし、苦しみに打ち勝つことは冠に値する。死を恐れることは本性に属し、心の剛毅によって本性に打ち勝つことは恩寵に属する。パウロはすべてのことをなし得るが、それは彼を強めてくださる方によってである。
De duplici martyrio 14.6
Sed quibus praesidiis vincitur naturae infirmitas? Si nos totos humi prosternamus, hoc est, si nihil omnino tribuamus viribus nostris; si vigilemus et oremus instanter; si nostram voluntatem divinae voluntati submittamus, dicamusque illa ex animo, ex toto corde: Transeat hic calix, si fieri potest; sed fiat, non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVII, 7, 36) .
PL 4, 890Aしかし、いかなる助けによって本性の弱さは打ち勝たれるのか。我々が全身を地に伏せるならば、すなわち、自分自身の力に何ら頼らないならば。目を覚まして切に祈るならば。我々の意志を神の御旨に服させ、心から、心を尽くしてこう言うならば、である——「できることなら、この杯が過ぎ去りますように。しかし、私が望むようにではなく、あなたが望まれるとおりに」(マタイ27:7、36)〔底本の引用箇所は Matth. XXVII, 7, 36。内容はゲツセマネの祈りで、数字が崩れているらしい〕と。