作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput XXIX 第XXIX章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 898C · 9 sectiones

De duplici martyrio 29.1

1

Oportet autem et illud considerare quantopere Christiani abhorrent ab idolothytis et ab ingressu fanorum, atque ab ipsis etiam simulacris.

PL 4, 898C

さらに、キリスト教徒が偶像に献げられた肉や、神殿への立ち入り、さらには像そのものからさえも、いかに強く身を退けているかを、考えてみる必要がある。

De duplici martyrio 29.2

2

Cum beatus Paulus clamet neque idolum esse aliquid neque idolothytum, multo minus fanum ex lapidibus constructum est aliquid: et tamen plurimorum animus ea religione tenetur, ut mortem oppetant citius quam gustent idolis immolatum: et inexpiabile piaculum esse ducant, si ingrediantur fanum Jovis aut Apollinis aut Dianae, seque putent contactu simulacri vehementer contaminari.

PL 4, 898C

幸いなるパウロは、偶像も偶像に献げられた肉も何ものでもないと声高に言い、石で造られた神殿にいたっては、なおさら何ものでもないと言う。それでも多くの者の心はこの点についての信心にかくも強く捕らわれており、偶像に捧げられたものを味わうよりはむしろ死を選び、ユピテルやアポロやディアナの神殿に立ち入ることを贖いようのない罪と見なし、像に触れることによってひどく汚されると自ら思い込んでいる。

De duplici martyrio 29.3

3

Equidem probo talium religionem, si sibi constet in omnibus. Nunc, proh dolor! videre est quosdam in his pene superstitiose trepidos, in aliis ubi gravior erat metuendi causa, nimium esse securos.

PL 4, 898C

私自身は、こうした人々の信心が、あらゆる点で首尾一貫しているならば、これを是とする。しかし今や、ああ嘆かわしいことに、ある事柄についてはほとんど迷信的なまでに怯えていながら、恐れるべき理由がいっそう重い他の事柄については、あまりに無頓着である者たちを目にするのである。

De duplici martyrio 29.4

4

Per se non inquinat animam contactus idoli, nec ingressus fani, nec esus idolothyti: sed per se polluit conscientiam amor pecuniae, incestus, rapina, hypocrisis et his similia monstra.

PL 4, 898D

それ自体としては、偶像に触れることも、神殿へ立ち入ることも、偶像に献げられた肉を食べることも、魂を汚しはしない。しかし、金銭への愛、近親相姦、強奪、偽善、そしてこれに類する怪物的な悪徳は、それ自体として良心を汚すのである。

De duplici martyrio 29.5

5

Quam vero congruit horrere fani ingressum, nec horrere in templo Spiritui consecrato victimas immolare daemoniis? Clamat sanctus Paulus scribens Corinthiis: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?

PL 4, 898D

神殿への立ち入りを忌み嫌いながら、霊に捧げられた神殿のうちで悪霊どもに生贄を捧げることを忌み嫌わないというのは、いったいどうして筋が通ろうか。聖なるパウロはコリントの人々に書き送って声高に言う。「汝らは自分が神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに宿っていることを知らないのか。」

De duplici martyrio 29.6

6

Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 16) . Rursus in eadem Epistola: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt sancti Spiritus qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (I Cor. VI, 19.) Quod si Christianorum pectora sibi consecravit Deus, ut in illis inhabitet per Spiritum suum, illic deliciatur et inambulat, illic amat sibi offerri victimam puram in omni loco.

PL 4, 899A

「もし誰かが神の神殿を汚すならば、神はその者を滅ぼされるであろう」(一コリント3:16)。同じ書簡においてさらに言う。「汝らは知らないのか、汝らの肢体は、汝らのうちにいます聖なる霊の神殿であり、この霊を汝らは神から受けており、汝らはもはや自分自身のものではないということを」(一コリント6:19)。もし神がキリスト教徒たちの胸をご自身のために聖別し、そこにその霊によって宿り、そこを喜びとし、そこを歩まれ、そこであらゆる場所において自らに清い生贄が捧げられることを愛されるのであるならば、

De duplici martyrio 29.7

7

Et qui in hoc templum Deo sacrum, ejecto sancto Spiritu, inducit abominationes quas in mystica visione conspexit Ezechiel; qui illic sedem facit Mammonae, Veneri, Como, Baccho, aliisque portentis; qui ibi daemonibus immolat spurcissimas hostias, veretur ingredi fanum gentium ne contaminetur.

PL 4, 899A

神に捧げられたこの神殿に、聖なる霊を追い出して、エゼキエルが幻視のうちに見た数々の忌まわしいものを持ち込み、そこにマンモナ、ウェヌス、コムス、バッコス、その他の怪物どものために座を設け、そこで悪霊どもに最も汚れた犠牲獣を捧げる者は、それでいて、汚されることを恐れて異教徒の神殿に立ち入ろうとはしないのである。

De duplici martyrio 29.8

8

Proinde nemo sibi frustra blandiatur, Deus non irridetur (Gal. VI) , constet sibi nostra religio, nec alios detestamur, ipsi gravioribus obnoxii criminibus: nec alibi simus religiose timidi, alibi impudenter impii.

PL 4, 899B

されば、誰も空しく自分を欺いてはならない。神は侮られることがない(ガラテヤ6)。我々の信仰は、自分自身のうちで首尾一貫していなければならない。我々自身がより重い罪に囚われていながら、他人を忌み嫌うことがあってはならない。ある場合には信心深く怯えていながら、他の場合には恥知らずにも不敬であるようなことがあってはならない。

De duplici martyrio 29.9

9

Sed, Christum semel professi, tota vita reddamus illi testimonium, et undique glorificemus illum, obedientes illius praeceptis; ut in hoc cognoscant homines quod vere fidimus illi, quod ex animo diligimus illum, et quod non simulate ad sacrum lavacrum adduximus nos illius militiae.

PL 4, 899B

むしろ、ひとたびキリストを言い表した以上、我々は生涯をもって彼に証しを捧げ、その掟に従うことによってあらゆる面で彼に栄光を帰そうではないか。かくして人々が、我々が真実に彼を信頼し、心の底から彼を愛し、偽りなく、彼の軍務に加わるべく聖なる洗礼へと自らを導いたのだということを、これによって知るように。