De duplici martyrio 31.1
Quod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli verbis non poterit diffidere.
PL 4, 899Dだが、なお我々の言葉を信じない者がいたとしても、祝されたパウロの言葉を信じないでいることはできないはずである。
De duplici martyrio 31.2
Is scribens ad Hebraeos, orsus ab Abel usque ad Gedeonem, ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures sunt qui non defuncti sunt morte violenta; immo pauci sunt qui sic mortui sunt; et tamen de omnibus pronuntiat: Et hi testimonio fidei probati inventi sunt (Hebr. XI, 39) , perspicue declarans etiam vita bona peragi martyrium fidei.
PL 4, 899D彼はヘブライ人への手紙において、アベルからギデオンに至るまで、聖徒たちの夥しい目録を並べているが、その中には暴力による死を遂げなかった者の方が多く、そのように死んだ者はむしろわずかである。それでも彼はその全員について、「この者たちは信仰の証しによって是認された者と見出された」(ヘブライ11:39)と述べ、善き生涯によってもまた信仰の殉教が全うされることを明らかに宣言している。
De duplici martyrio 31.3
Ecclesiae quidem usus discernit illos, cognominibus appellans eos qui violenta morte decesserunt; confessores, qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt nomen Domini Jesu, parati mortem oppetere, vel potius martyrii supremam coronam ambientes.
PL 4, 900A教会の慣行はこれらを区別し、それぞれに呼び名を与える。暴力による死を遂げた者には〔殉教者〕という呼び名を、責め苦と死の脅しの中で終始変わらず主イエスの名を告白し、死を迎える覚悟をしていた——というより、殉教の至高の冠を求めていた者には、告白者という呼び名を与えるのである〔底本は殉教者の呼び名を欠く。脱落と見て補った〕。
De duplici martyrio 31.4
Apud Deum tamen quicumque carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, quicumque Christo vere commortui sunt, eique in Baptismo consepulti sunt, ut jam non sibi vivant, neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei qui pro ipsis est mortuus, martyres sunt, nec martyrum corona fraudabuntur: in primis autem monachi, qui vere monachi sunt, ac virgines quae vere virgines sunt.
PL 4, 900Aしかし神のみもとにあっては、おのれの肉を悪徳と欲望もろとも十字架につけた者は誰であれ、キリストとともに真に死に、洗礼において彼とともに葬られ、もはやおのれのためにも、一度死んだこの世のためにも生きず、おのれのために死なれた方のために生きる者は誰であれ、殉教者なのであり、殉教者の冠を奪われることはない。とりわけ、真に修道士である修道士たち、真に処女である処女たちがそうである。
De duplici martyrio 31.5
Neque enim locus desertus, saccus pro veste, legumen pro cibo, neque jejunia, neque chamenniae monachum absolvunt; sub his involucris interdum latet animus valde mundanus.
PL 4, 900B荒れ野に住むことも、衣の代わりに粗布をまとうことも、食べ物の代わりに豆を口にすることも、断食も、地に臥して眠ること〔底本の綴りは chamenniae。ギリシア語 chameunia の音写と取った〕も、それだけで人を修道士とするのではない。こうした外装の下には、時としてひどく世俗的な心が隠れているものである。
De duplici martyrio 31.6
Quod ita deprehenditur, si ad munus aliquod ecclesiasticum vocentur: ibi videas quosdam ex illis facillime vinci deliciis, impatientiores injuriarum, appetentiores vindictae quam quivis alius sit ex media plebe. Quid causae est?
PL 4, 900Bそのことは、彼らが何らかの教会の務めに召し出されるときに露わになる。そこでは、彼らのうちのある者たちが、いともたやすく快楽に打ち負かされ、市井のいかなる人よりも不正への我慢がきかず、いかなる人よりも復讐を渇望している様を見ることになろう。その理由は何であろうか。
De duplici martyrio 31.7
Quoniam corpus exercuerunt magis quam animum; cum beatus Paulus doceat quod exercitatio corporalis ad modicum utilis sit, pietas ad omnia valeat (I Tim. IV, 18) .
PL 4, 900Bそれは、彼らが心よりも肉体を鍛えたからである。祝されたパウロは、肉体の鍛錬はわずかに益するのみだが、敬虔はすべてに益すると教えているのに(一テモテ4:18)〔底本の引用箇所は I Tim. IV, 18。内容は4:8 に当たる〕。