作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput VI 第VI章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 885B · 6 sectiones

De duplici martyrio 6.1

1

Nemo miratus est Dominum humano more spirantem ac respirantem: sed, cum in cruce clamore valido emisisset spiritum, simul intellectum est illum et verum fuisse hominem et verum Deum: hominem, quod juxta naturae ordinem et ubi vitalem flatum emisisset, desiit vivere; Deum, quod simul cum ingenti clamore mortuus est, declarans se volentem ac spontaneum deponere vitam, quod humanarum virium nemo nescit non esse.

PL 4, 885B

誰も、主が人間のならわしに従って息を吸い、また吐かれることを不思議には思わなかった。しかし、十字架の上で大きな叫び声とともに息を引き取られたとき、同時に、かの方が真の人間であり、また真の神であることが理解された。人間であるというのは、自然の秩序に従って、命の息を吐き出したところで生きることをやめたからであり、神であるというのは、大いなる叫び声とともに死なれた、すなわち、ご自身の意志によって、自ら進んで命を捨てられたことを示されたからであって、それが人間の力の及ぶところでないことは誰もが知っているとおりである。

De duplici martyrio 6.2

2

Sensit efficax testimonium spiritus vicinus Centurio; sic enim narrat beatus Marcus: Videns autem Centurio qui ex adverso stabat, quia sic exspirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat (Marc. XV, 39) .

PL 4, 885B

近くにいた百人隊長は、霊の力ある証しを感じ取った。いと福なるマルコはこう記しているとおりである。「向かい側に立っていた百人隊長は、彼がこのように息を引き取られたのを見て言った、『まことに、この人は神の子であった』」(マルコ15:39)。

De duplici martyrio 6.3

3

Quid morte abjectius juxta carnem? sed nihil morte potentius juxta spiritum. Erat et illud praeter naturae cursum quod e latere exanimati corporis sanguis et aqua profluit, ut absolveretur triplex testimonium.

PL 4, 885C

肉に従えば、死ほど卑しいものが他にあろうか。しかし霊に従えば、死ほど力あるものは他にない。また、息絶えた体の脇腹から血と水とが流れ出たことも、自然の道筋を超えたことであった。それは三重の証しが成し遂げられるためであった。

De duplici martyrio 6.4

4

Totum effudit spiritum ut nos respiraremus: quicquid erat humoris aquei reliquum, expressit, ut nos ablueremur: quicquid resederat in corde sanguinis, emisit, ut nos confirmaremur.

PL 4, 885C

かの方はご自身の霊をことごとく注ぎ出し、我々が息をするようにされた。残っていた水気をことごとく絞り出し、我々が洗われるようにされた。心臓に残っていた血をことごとく流し出し、我々が強められるようにされた。

De duplici martyrio 6.5

5

Atque haud scio an perperam faciam haec tria inter se conferens, cum sint unum, non natura, sed in mysterio.

PL 4, 885C

そして、この三つを互いに比べるのは、あるいは私の誤りであるかもしれない。なぜなら、これらは自然本性においてではなく、奥義において一つだからである。

De duplici martyrio 6.6

6

Si qua tamen est discretio, sanguis in testimonium ratione potissimum celebratur, quod in hoc Scriptura testatur esse vitam animantis, et ob id a cibis submovebatur edicto legis. Praeterea magis est expositus hominum oculis sanguis quam spiritus aut aqua.

PL 4, 885C

とはいえ、もし何らかの区別があるとすれば、血がとりわけ証しとして称えられる理由は、これに生きる者の命があると聖典が証ししているからであり、それゆえに律法の定めによって食物から除かれていたからである。その上、血は霊や水よりも人間の目に触れやすいものである。