De duplici martyrio 5.1
Ac, juxta sensum crassiorem, haec tria praecipua sunt in homine vitae argumenta atque etiam instrumenta.
PL 4, 884Cそして、より粗い意味に従えば、この三つは人間における生命の主要な証しであり、また道具でもある。
De duplici martyrio 5.2
Quamdiu enim pulmonis officio attrahitur vicissim ac redditur halitus, certum vitae indicium est: unde loquendi consuetudine, spirare dicuntur qui vivunt, et expirasse qui vitam finierunt.
PL 4, 884Cすなわち、肺の働きによって息が交互に吸い込まれ、吐き出されているかぎり、それは確かな生命のしるしである。それゆえ、話し言葉の慣習において、生きている者は「息をしている」と言われ、命を終えた者は「息を引き取った」と言われる。
De duplici martyrio 5.3
Quin et anima latinis flatus dicitur, ad graecae vocis imitationem, qui ventum ἄνεμον vocant.
PL 4, 884Cさらに、ラテン人においては「アニマ(魂)」は「息吹」と言われるが、これはギリシア語の語を真似たものであり、ギリシア人は風を「アネモス」と呼ぶ。
De duplici martyrio 5.4
Super haec, sunt in ipso homine subtilissimi spiritus, a corde ubi fontem habent sparsi per universum corpus, sed praecipue per arterias commeantes, licet et aliis partibus omnibus mixti; hi si subito evolent, mortem praesentem afferunt: sin includantur, lenta aegrotatione consumunt hominem.
PL 4, 884Dさらにこれに加えて、人間そのもののうちには、最も微細な霊気があり、これは心臓を源として全身に散らばり、とりわけ動脈を通って巡っているが、他のすべての部分にも混じり合っている。もしこれが急に飛び去るならば、直ちに死をもたらす。もし閉じ込められるならば、緩慢な病によって人を衰弱させる。
De duplici martyrio 5.5
Adest et humor quidam naturalis, quem, ut arbitror, medici phlegma vocant, sparsus et ipse per universum corpus. Hujus usum numquam sentimus evidentius quam in sensu gustus: nisi enim hic admixtus sit inter linguam et palatum, nullum erit palati judicium.
PL 4, 884Dまた、ある種の自然の湿気もある。これは、私の思うに、医師たちが「粘液」と呼ぶものであり、これもまた全身に散らばっている。この働きを我々が最もはっきりと感じるのは味覚においてである。なぜなら、これが舌と口蓋との間に混じっていなければ、口蓋による判別は何ら生じないからである。
De duplici martyrio 5.6
Et tamen haec sic mixta sunt in homine, ut non sit sanguis absque spiritu et phlegmate, et pariter ad tuendam vitam conferunt omnia.
PL 4, 885Aしかも、これらは人間のうちでこのように混じり合っているので、霊気と粘液を欠いた血というものはなく、これらすべてが等しく生命を保つのに寄与しているのである。
De duplici martyrio 5.7
Videmus quodvis animal mori simul atque sanguis effluxerit; et, consumpto humore quem medici radicalem vocant, non aliter moritur homo, quam extinguitur lucerna consumpto oleo.
PL 4, 885A我々が見るところでは、いかなる動物も血が流れ出るや否や死ぬ。そして、医師たちが「根源的な湿気」と呼ぶものが尽きるとき、人間は、油が尽きて灯火が消えるのと同じように死ぬのである。
De duplici martyrio 5.8
Sed nimium diu moramur in contemplatione naturae; quod tamen non inutiliter factum opinor a nobis, ut dilucidius fiat charitati vestrae mysterium in cujus contemplatione ideo versamur lubentius, quia salubrius.
PL 4, 885Aしかし我々は自然の観照にあまりに長く留まりすぎている。とはいえ、思うに、我々がこれを無益に行ったのではない。それは諸君の愛にとってこの奥義がより明らかになるためであった。その観照に我々がより喜んで携わるのは、それがより益になるからである。
De duplici martyrio 5.9
Nam, juxta naturae considerationem, tunc ista magnam vim habent cum in vivo corpore sua munia peragunt, ac, juxta mysticam philosophiam, tunc demum plurimum valent cum corpus relinquunt.
PL 4, 885Aなぜなら、自然の考察に従えば、これらのものは生きた肉体のうちでその務めを果たしているときにこそ大きな力を持つのに対し、神秘の哲学に従えば、これらは肉体を離れるときにこそ、初めて最大の力を発揮するからである。