De duplici martyrio 13.1
Neque tamen statim martyr est qui occiditur: occiduntur et sicarii et piratae; non supplicium facit martyrem, sed causa. Quod si qui leguntur sibi fortiter conscivisse necem, aut infirmitas erat morte quaerens dolorum finem, aut ambitio, aut dementia.
PL 4, 889Aしかし、殺される者がそのまま殉教者であるわけではない。刺客も海賊も殺される。殉教者たらしめるのは刑罰ではなく、その理由である。もし勇敢に自ら命を絶ったと伝えられる者があるとしても、それは苦しみの終わりを死のうちに求める弱さであるか、あるいは虚栄心か、さもなくば狂気であった。
De duplici martyrio 13.2
Nec hoc est testimonium praebere Deo, id facere quod et Deo displicet, et gentium etiam legibus prohibetur. Plurimum interest inter barbaricam immanitatem et martyrum modestissimam constantiam, in se imbecillem, in Christo fortem.
PL 4, 889A神に喜ばれず、また諸国民の法律によってさえ禁じられていることをなすのは、神への証しを立てることではない。野蛮な残虐さと、殉教者たちのこのうえなく慎み深い不動の心——それ自体としては弱く、キリストにあっては強い——との間には、きわめて大きな隔たりがある。
De duplici martyrio 13.3
Sunt qui certis artibus corpus stupefaciunt, ne sentiant cruciatus: hoc modo se quidem malefici muniunt adversus carnificum manus. Sunt et affectus impotentes, qui sensum adimunt animo, ita ut vel mortem impavidi perferant.
PL 4, 889Aある種の技によって肉体を麻痺させ、責め苦を感じないようにする者たちがいる。この仕方で、魔術師たちは処刑人の手に対して自らを守っているのである。また、抑えの利かない情念というものもあり、それが心から感覚を奪い、恐れることなく死をさえ耐えさせることがある。
De duplici martyrio 13.4
Sed placidum illud ac mansuetum, illud humiliter sublime et sublimiter humile non videmus nisi in Christi martyribus. Non obtuentur trucibus oculis carnificem, non minitantur tyranno: magis dolent de illorum caecitate quam de suis afflictionibus.
PL 4, 889Bしかし、あの穏やかで柔和なもの、あの謙りつつ崇高であり崇高でありながら謙るものは、キリストの殉教者たちにおいてしか見られない。彼らは処刑人を凶暴な目で睨みつけることもなく、僭主を脅すこともない。むしろ、自らの苦しみよりも、彼ら〔迫害する者たち〕の盲目を悲しむのである。
De duplici martyrio 13.5
Scilicet clamat et in illis Christus: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Non aliud spectant quam in coelum, ubi spem omnem habent repositam.
PL 4, 889B彼らのうちにあってもキリストがまさに叫んでおられる。「父よ、彼らをお赦しください。彼らは何をしているのか知らないのですから」(ルカ23:34)。彼らは天のほかに何ものをも見つめない。そこにこそすべての希望を置いているのである。
De duplici martyrio 13.6
Sic ipse Dominus velut agnus sine voce ad mactationem ductus est: et si quam edidit vocem, ea magis declaravit animum mitem ac placidum, quam ullum potuisset silentium.
PL 4, 889Bかくして主ご自身も、声なき小羊のように屠りの座へと引かれて行かれた。そして、もし何らかの声を発せられたとしても、それはいかなる沈黙にもまして、柔和で穏やかな心をお示しになったのである。
De duplici martyrio 13.7
Quam blanda oratione compellat Judam proditorem! quam placide respondit caesus alapa! quam nihil ferocius loquitur Annae et Caiphae! quam tranquille respondit Pilato!
PL 4, 889B裏切り者ユダに対して、なんと優しい言葉で語りかけられたことか。頬を打たれて、なんと穏やかにお答えになったことか。アンナスとカイアファに対して、なんら猛々しい言葉を語られなかったことか。ピラトに対して、なんと落ち着いてお答えになったことか。
De duplici martyrio 13.8
Denique, cum Pharisaei, veluti victores, moverent capita sua, amarissimis conviciis in illum debacchantes, ille mitissimus clamat: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
PL 4, 889Cついには、ファリサイ派の人々が勝利者であるかのように頭を振り、この上なく辛辣な罵りをもって主に狂ったように悪態をついていたとき、この上なく柔和な主は叫ばれた。「父よ、彼らをお赦しください。彼らは何をしているのか知らないのですから。」