De duplici martyrio 21.1
Sed quae poena manet illos qui, post tantam Evangelii lucem et gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt aeque bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, in multa atque immania crimina relabuntur, crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes?
PL 4, 893Bしかし、福音のかくも大いなる光と恩寵とにあずかり、ひとたび照らされたのちに、天からの賜物をも味わい、聖なる霊にあずかる者となり、神の善き言葉と来たるべき世の力とをも同じく味わいながら、なお多くの甚だしい罪へと転落し、神の子を自分のために十字架につけて辱めとする者たちには、いかなる刑罰が待っているであろうか。
De duplici martyrio 21.2
Qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod, cum tales sint, aspernantur tamen poenitentiae salutaris remedium, contemnunt Ecclesiam maternum gremium offerentem et ad sanitatis instaurationem invitantem. Ejusmodi defectio quantam putas ignominiam inurit Ecclesiae?
PL 4, 893C彼らはそれゆえ、なおいっそう哀れむべき者たちである。かくのごとき者でありながら、なお救いをもたらす悔い改めの治療を拒み、母の懐を差し伸べて健やかさの回復へと招く教会を蔑ろにするからである。かかる離反は、教会にいかほどの汚名を刻みつけると思うか。
De duplici martyrio 21.3
Nec ea ignominia non potest pertinere ad Christum qui est caput Ecclesiae, et per omnia suum esse ducit quod est corporis ac membrorum ipsius. E diverso, quanta totius Ecclesiae exultatio cum qui lapsus est, per poenitentiam Ecclesiae reconciliatur?
PL 4, 893Cその汚名は、教会の頭であるキリストに及ばずにはいない。キリストは、御自らの体とその肢体に属するすべてのものを、余さず御自身のものとみなしておられるからである。これに対し、道を踏み外した者が悔い改めによって教会に和解を得るとき、教会全体はいかばかりの喜びに満たされることであろうか。
De duplici martyrio 21.4
Ac ne putemus hoc gaudium apud nos tantum esse, Dominum audiamus in Evangelio κατὰ Lucam loquentem: Ita dico vobis, quod gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justos, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 9) .
PL 4, 893Cこの喜びが我々のもとにのみあると考えぬために、ルカによる福音書において語る主に耳を傾けようではないか。「言っておく、悔い改める一人の罪人については、悔い改めを必要としない九十九人の正しい者についてよりも、天に喜びがあるであろう」(ルカ15:9)。
De duplici martyrio 21.5
Nam haec clausula finit parabolam de pastore qui, relictis nonaginta novem ovibus, unam quae a grege aberraverat multo labore quaesitam ac tandem inventam, imposuit humeris suis, et caulae restituit.
PL 4, 893Dというのも、この結びの句は、九十九匹の羊を残して、群れから迷い出た一匹を多くの労苦の末にようやく見出し、自分の肩に担いで、囲いへと連れ帰った牧者のたとえを締めくくるものだからである。
De duplici martyrio 21.6
Simili sententia claudit parabolam de muliere quae drachmam perditam invenerat: Ita, dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Ibid.) .
PL 4, 893D同様の言葉によって、失くしたドラクマ銀貨を見つけた女のたとえも締めくくられる。「言っておく、悔い改める一人の罪人については、神の天使たちの前に喜びがあるであろう」(同上)。
De duplici martyrio 21.7
Nec tamen hoc sic accipiendum est, quasi Deo et ejus Angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem, quam citra lapsum perseverare in innocentia: sed Scriptura suo more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse volens Deo gratissimam esse peccatorum conversionem: Non enim quaerit mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32) .
PL 4, 894Aとはいえ、これを、堕落したのち敬虔へ立ち帰ることのほうが、堕落せずに無垢を保ち続けることよりも、神とその天使たちにとって喜ばしいことである、というふうに受け取ってはならない。むしろ聖書はその常のごとく人間の情念に即して語り、罪人の回心こそが神にとって最も喜ばしいものであることを証しようとしているのである。というのも、「神は罪人の死を望まず、むしろその者が立ち帰って生きることを望む」(エゼキエル18:32)からである。