作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput XXXII 第XXXII章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 900B · 3 sectiones

De duplici martyrio 32.1

1

Non haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis castigant corpus suum et in servitutem redigunt: sed quod Satanas, mille instructus artibus, nonnumquam illudit incautis, transfigurans se in angelum lucis, et ex hujusmodi corporum exercitamentis inducit illis falsam sanctimoniae persuasionem; cumque intus madeant spiritalibus vitiis, et sibi et aliis habentur pii.

PL 4, 900B

こう言うのは、そのような仕方で自らの肉体を懲らしめ、これを隷属させる者たちを非難すべきだという意味ではない。そうではなく、サタンは千の術策を身につけており、時に用心なき者たちを欺き、光の天使に己を変えて、こうした肉体の鍛錬から、彼らのうちに聖性についての偽りの思い込みを植え付けるということである。そして内側では霊的な悪徳にどっぷり浸っていながら、自分自身にも他人にも敬虔な者と見なされているのである。

De duplici martyrio 32.2

2

Talis erat justitia Pharisaeorum, cui praelata est, judice Christo, Publicani injustitia. Ita sunt et virgines fatuae, quae solidam existimant pietatem corpus habere viro intactum, cum animus avaritia, superbia, invidia et obtrectatione sit corruptissimus.

PL 4, 900C

ファリサイ派の人々の正義もそのようなものであった。キリストを裁き手として、その正義よりも徴税人の不義の方がまさったのである。愚かな処女たちもまた同様であって、彼女らは、心が貪欲と高慢と妬みと悪口によって甚だしく腐敗していながら、肉体が男に触れられていないことをもって確かな敬虔と思い込んでいる。

De duplici martyrio 32.3

3

Sunt et falso viduae, quae, dum vivunt in deliciis, Christo mortuae sunt. In summa tamen, quisquis vere Christianus, cujusque status aut ordinis, habet certamina sua, habet crucem suam; quam si patienter tollit, si constanter sustinet, testimonio suo glorificat Dominum, tantum ne sibi vindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est glorificare Deum, sed clarificare seipsum.

PL 4, 900C

偽りの寡婦たちもいて、快楽のうちに生きながら、キリストに対しては死んでいる。とはいえ要するに、真にキリスト教徒である者は誰であれ、いかなる身分・階級に属する者であれ、おのれの戦いを持ち、おのれの十字架を持つ。そしてそれを忍耐をもって担い、揺るがず耐え忍ぶならば、その証しによって主に栄光を帰することになる——ただし善き行いの誉れを自分のものとして要求しないかぎりにおいてである。なぜなら、それをすることは神に栄光を帰することではなく、おのれ自身を輝かせることだからである。