De duplici martyrio 10.1
Ecce, fratres dilectissimi, a Domini redemptoris temporibus anni fluxerunt plus minus ducenti quadraginta; jamque hujus vitis palmites pene latius se sparserunt quam Romanum imperium, efferas etiam nationes musto Spiritus inebriantes, et quos nulla ferri vis domare potuit, emollit sanguis illius Agni candidi.
PL 4, 887C見よ、最も愛する兄弟たちよ、贖い主なる主の時代から、おおよそ240年が流れ去った。そして今や、この葡萄の木の枝々は、ローマ帝国よりもほとんど広くまで広がり、獰猛な諸国民をさえ霊の新しい葡萄酒によって酔わせている。そして、いかなる鉄の力も従わせることのできなかった者たちを、かの純白な子羊の血が和らげるのである。
De duplici martyrio 10.2
Qui naturae causas scrutantur, narrant adamantem nullae chalybis duritiei cedentem, hircino sanguine maceratum, ictu malleorum dissilire: nullus autem adamas corde saxeo peccatorum durior.
PL 4, 887C自然の原因を探求する者たちは、いかなる鋼の硬さにも屈しないダイヤモンドが、山羊の血に浸されると、槌の一撃で砕け散ると語る。しかし、罪人たちの石のような心よりも硬いダイヤモンドはない。
De duplici martyrio 10.3
Hoc igitur cor ferreum, cor saxeum, cor plusquam adamantinum, emollit sanguis Christi, et hujus martyrum, qui supplerunt quod illius passionibus deerat.
PL 4, 887Dかくして、この鉄の心、石の心、ダイヤモンドにも勝る心を和らげるのは、キリストの血であり、また、かの方の苦しみに欠けていたものを満たした殉教者たちの血である。
De duplici martyrio 10.4
Hoc argumento summus ille pastor, et ut Petrus ait, princeps pastorum, testificatus est se esse pastorem bonum, quia animam suam posuit pro ovibus, nobis exemplum praebens, ut qui pro nostra qualicumque portione vices illius gerimus, parati simus et ipsi pro grege Dominico sanguinem fundere, nisi malumus videri mercenarii quam pastores.
PL 4, 887Dこの論拠によって、かの至高の牧者、ペトロの言うところの牧者たちの長は、ご自身が良き牧者であることを証しされた。それは、ご自身の命を羊たちのために捨てられたからであり、我々に模範を示すためであった。すなわち、我々各自の分に応じてかの方の代わりを務める我々もまた、牧者よりも傭い人と見られることを望むのでないかぎり、主の群れのために自ら血を流す備えをしていなければならない。
De duplici martyrio 10.5
Domini verbis congruunt verba discipuli. Cum enim dixisset se gaudere in passionibus, quibus consummaret passiones Christi, perpetiens et ipse pro corpore Christi, quod est Ecclesia, qualia passus erat Dominus; causam adjecit cur ea libenter pateretur: Cujus, inquit, factus sum minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei (Coloss. I, 25) .
PL 4, 888A主の言葉には弟子の言葉が一致している。すなわち、弟子は、キリストの体すなわち教会のために、主が受けられたのと同じ苦しみを自らも受けつつ、それによってキリストの苦しみを完成させる苦しみを喜んでいると述べたのち、なぜそれを喜んで受けるのかという理由を付け加えた。「私は、あなた方のために私に与えられた神の務めに従って、この〔教会〕の奉仕者となった。それは神の言葉を満たすためである」(コロサイ1:25)と彼は言っている。
De duplici martyrio 10.6
Et alio quodam in loco scribit se replevisse Evangelium. Sicut ergo mortibus martyrum consummantur passiones Christi, ita sanguine pastorum confirmantur promissa Christi. Nullum enim instrumentum indubitabilius, quam quod tot martyrum sanguine signatum est. Hoc nimirum est implere verbum Dei, hoc est replere Evangelium.
PL 4, 888Aそして、彼は他のある箇所でも、自分が福音を満たしたと書いている。したがって、殉教者たちの死によってキリストの苦しみが完成されるのと同様に、牧者たちの血によってキリストの約束が確証されるのである。なぜなら、これほど多くの殉教者たちの血によって証印を押された証書ほど、疑いようのないものは他にないからである。まさにこれこそ、神の言葉を満たすということであり、これこそ福音を満たすということである。