作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput XVI 第XVI章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 890C · 9 sectiones

De duplici martyrio 16.1

1

Ergo, ut a digressione reflectamus ad id quod erat constitutum, quemadmodum Domini mors potentior erat quam vita, ita voluit martyrum suorum mortem esse potentem.

PL 4, 890C

それゆえ、脇道からもとの主題へと立ち戻るならば、主の死がその生よりも力強いものであったように、主は御自身の殉教者たちの死もまた力強いものであることを望まれた。

De duplici martyrio 16.2

2

Quid enim infirmius quam vinciri, damnari, caedi, cruciari, occidi, et ad carnificis arbitrium praebere corpus? Haec species interdum misericordiam movet etiam saevissimis tyrannis.

PL 4, 890C

縛られ、断罪され、打たれ、責め苦を受け、殺され、処刑人の意のままに肉体を差し出すこと以上に、弱々しいことがあるだろうか。この有様は、時にはこの上なく残忍な僭主にさえ憐れみを催させることがある。

De duplici martyrio 16.3

3

Verum, ubi jam monumenta martyrum pelluntur morbi, rugiunt daemones, terrentur monarchae, coruscant miracula, concidunt idola: tum apparet quam sit efficax ac potens martyrum sanguis.

PL 4, 890C

しかし、殉教者たちの墓所において〔底本は monumenta martyrum で前置詞を欠く。ad の脱落と見て場所と取った〕病が追い払われ、悪霊が唸り、君主たちが恐れおののき、奇跡が輝き、偶像が崩れ落ちるとき、殉教者たちの血がいかに効き目があり、いかに力強いものであるかが明らかになる。

De duplici martyrio 16.4

4

Praesentia infirma, epistolae graves (II Cor. X, 10) , audivit beatissimus Gentium Doctor; hoc et ad martyres recte accommodabitur; vita infirma et contempta, mors gravis ac potens.

PL 4, 890D

「臨席は弱く、手紙は重々しい」(二コリント10:10)と言われるのを、この上なく幸いなる諸国民の教師は耳にした。これは殉教者たちにも正しく当てはめられるであろう。すなわち、生は弱く卑しめられるものであり、死は重々しく力強いものである。

De duplici martyrio 16.5

5

Jam non est par omnium martyrum in tormentis alacritas, quemadmodum nec omnes eodem genere mortis defunguntur. Tres illi beati pueri in mediis flammis invenere refrigerium, et septi innocuo elemento, velut in conclavi canebant hymnum Domino.

PL 4, 890D

すべての殉教者が拷問のうちで等しく喜び勇んでいたわけではなく、また皆が同じ種類の死によって世を去ったわけでもない。あの三人の幸いなる若者たちは、燃え盛る炎の只中で安らぎを見出し、害を及ぼさない元素に囲まれて、まるで一室にいるかのように主への讃歌を歌っていた。

De duplici martyrio 16.6

6

Daniel item citra noxam, leonum sodalitio est usus. Beatus Andreas, ut habet humana quidem historia, sed satis probatae fidei, gaudens sibique gratulans ibat ad crucem. Alii diutius ac variis cruciatibus subinde moriuntur, nec tamen morte datur finire dolorem.

PL 4, 891A

ダニエルもまた同様に、害を受けることなく獅子たちとの交わりに与った。幸いなるアンデレは、人間の歴史が伝えるところ——とはいえ十分に信頼するに足る歴史が伝えるところ——によれば、喜び、自ら祝いながら十字架へと向かった。他の者たちは、より長く、さまざまな責め苦のうちに次々と死んでゆき、それでも死によって苦しみを終えることを許されない。

De duplici martyrio 16.7

7

Est igitur et illud veri martyris, hoc quoque totum arbitrio Dei committere. Novit ille quid expediat nobis et quid ad ipsius gloriam maxime conducibile sit. Tantum illud assidue cogitandum est: Sive vivimus sive morimur, Domini sumus (Rom. XIV. 8) .

PL 4, 891A

それゆえ、これもまた真の殉教者に属することである。すなわち、このこと〔死に方〕もまたすべて神の御心に委ねることである。何が我々の益となり、何が御自身の栄光に最もよく資するかを、神はご存じである。ただ絶えず思うべきは、次のことである。「生きるにしても死ぬにしても、我々は主のものである」(ローマ14:8)。

De duplici martyrio 16.8

8

Nec sibi quisquam displiceat, si corpore pariter et animo sentiat gravem ac diutinam molestiam, tantum fidat ei cui certat: is non patietur quemquam tentari supra id quod potest, sed faciet etiam cum tentatione proventum (I Cor. X, 13) .

PL 4, 891A

肉体においても魂においても、重く長引く苦しみを感じたとしても、誰も自分自身に嫌気を起こしてはならない。ただ、自分がそのために戦っているその御方を信頼すればよい。その方は誰であれ耐えられる以上に試みられることをお許しにならず、試練とともに脱け出る道をも備えてくださるであろう(一コリント10:13)。

De duplici martyrio 16.9

9

Quosdam electos interdum patitur in tormentis deficere, ut agnoscant imbecillitatem suam, atque eosdem post fortissimos reddit in certamine. Hac dispensatione Petrus ter abnegavit Dominum, ut, edoctus quam nihil posset suis viribus, confirmaret fratres suos. Quomodo autem confirmaret? Ut sibi diffisi, fiduciam omnem collocarent in Domino.

PL 4, 891B

神は時として、選ばれた者たちが拷問のうちで力尽きることをお許しになる。それは彼らが自らの弱さを知るためであり、また同じ者たちを、後には闘いにおいて最も強い者としてくださるためである。この摂理によって、ペトロは三度主を否んだ。それは、自分自身の力では何もなし得ないことを教えられて、兄弟たちを力づけるためであった。では、どのようにして力づけたのか。自らを頼まず、すべての信頼を主に置くようにさせることによってである。