De duplici martyrio 24.1
Quisquis igitur ore dicit: « Credo in unum Deum, » et servit avaritiae, aut libidini, aut luxui, sibi mentitur sibique repugnat, aliud lingua sonans, aliud animo celans; voce tantum testimonium perhibens Deo, cum vita Satanam colat.
PL 4, 894Cされば、口では「私は唯一の神を信じる」と言いながら、貪欲や情欲や放縦に仕える者は誰であれ、自分自身を欺き、自分自身と矛盾している。舌では一つのことを鳴らしながら、心では別のことを隠しているのである。声によってのみ神に証しを立てながら、生き方によってはサタンを崇拝しているのである。
De duplici martyrio 24.2
Efficacius autem est vitae quam linguae testimonium: Non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum, sed qui facit voluntatem Patris coelestis (Matth. VII, 21) . Habent et opera suam linguam facundiam, etiam tacente lingua.
PL 4, 894Cだが、舌の証しよりも生き方の証しのほうが力強い。「主よ、主よ、と言う者がみな御国に入るのではなく、天の父の御旨を行う者が入るのである」(マタイ7:21)。行いにもまた、それ自身の舌があり、雄弁がある〔底本は suam linguam facundiam と対格が二つ並ぶ。語の脱落と見て二語を並べて訳した〕——舌が黙しているときでさえも。
De duplici martyrio 24.3
Ideo Dominus in Evangelio κατὰ Joannem ita loquitur: Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me (Joan. V, 36) .
PL 4, 894Dそれゆえ主はヨハネによる福音書において、このように語っておられる。「父が私に成し遂げさせるために与えられた業、私が行っているまさにその業が、私について証ししている」(ヨハネ5:36)。
De duplici martyrio 24.4
Quemadmodum igitur bona opera profitentur Deum, ita mala quodam modo loquuntur: Non est Deus, nec scientia in excelso. Quis non contremiscat, quis non inhorrescat, quis non laceret vestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales voces audiat ex Christiano?
PL 4, 894Dかくして、善き行いが神を言い表すように、悪しき行いもまた、いわば「神はいない、いと高き所に知識もない」と語っているのである。かかる声をキリスト教徒の口から聞くならば、誰が身震いせずにいられよう、誰が身の毛をよだてずにいられよう、誰が自分の衣を引き裂かずにいられよう、誰が自分の耳をふさがずにいられよう。
De duplici martyrio 24.5
Quantus horror, quantus dolor occupat animos nostros cum quis, victus tormentis, jussus abnegare Christum, abnegat, et ad Jovis statuam thus adolet?
PL 4, 895A拷問に屈した者が、キリストを否むよう命じられて否み、ユピテルの彫像に向かって乳香を焚くとき、いかほどの戦慄、いかほどの痛みが我々の心をとらえることであろうか。
De duplici martyrio 24.6
Quam trepidamus metuentes ne Deus iratus fulmen in nobis vibret irae suae, ne terra dehiscens nos absorbeat? ut interdum unius impietas supplicii consortio multos involvat; et sunt scelera tam immania, ut vidisse quoque aut audisse sit detestabile.
PL 4, 895A我々は、怒れる神がその怒りの雷火を我々に向けて放つのではないか、地が裂けて我々を呑み込むのではないかと恐れ、いかにおののくことであろうか。かくして時に、一人の不敬が刑罰への連座によって多くの者を巻き込むこともある。そして、見ることも聞くことさえも忌まわしいほどの、はなはだしい罪業も存在するのである。
De duplici martyrio 24.7
Sed cur alias in simili crimine tam sumus conniventes? cur et nobis adeo blandimur et aliis? At vide quid de talibus loquitur Apostolus scribens Tito: Profitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16) .
PL 4, 895Aしかし、なぜ我々は他の場合、似たような罪に対してこれほど目をつぶっているのか。なぜ我々は自分自身に対しても、また他人に対しても、これほどまでに甘くしているのか。しかし、使徒がテトスに書き送ってかかる者たちについて語っていることを見るがよい。「彼らは神を知っていると言い表しながら、行いによってはそれを否んでいる」(テトス1:16)。
De duplici martyrio 24.8
Idem in priore ad Timotheum de vidua quae negligit familiam: Si qua autem suorum, maxime domesticorum, curam non habet fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8) .
PL 4, 895A同じ使徒はまた、テモテへの前の書簡において、家族を顧みない寡婦について語る。「もし女が、自分の身内、とりわけ自分の家族の世話をしないならば、その者は信仰を否んだのであり、信仰なき者にも劣る」(一テモテ5:8)。
De duplici martyrio 24.9
Si fidem negavit quae negligentius habet suam familiam, quid dicturum putas de his qui se totos dediderunt mammonae et ventri? De Christianis utique loquitur Paulus scribens Philippensibus, cum ait; Quorum finis interitus, quorum deus venter est (Phil. III, 19) .
PL 4, 895B自分の家族をおろそかにする女がすでに信仰を否んだとされるならば、まして己をすっかりマンモナと腹とに委ねてしまった者たちについては、何と言われることになると思うか。パウロがフィリピの人々に書き送って言うとき、当然キリスト教徒について語っているのである。「彼らの行き着く先は滅びであり、彼らの神は腹である」(フィリピ3:19)。
De duplici martyrio 24.10
Quos eosdem taxat, scribens Romanis: Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18) . Servire, juxta Scripturarum consuetudinem, dixit pro colere. Ventrem colunt, eum quem habent pro deo.
PL 4, 895B同じ者たちを、パウロはローマの人々に書き送って咎めている。「かかる者たちは主キリストに仕えているのではなく、自分の腹に仕えているのである」(ローマ16:18)。ここで「仕える」というのは、聖書の慣用に従って「崇拝する」の意で言われている。彼らは腹を崇拝している、それを自分たちの神としているからである。
De duplici martyrio 24.11
Jam de avaritia manifestius etiam pronuntiat, scribens ad Colossenses: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Col. III, 5) .
PL 4, 895Bさらに貪欲については、コロサイの人々への書簡において、いっそう明白に語っている。「地にある汝らの肢体を殺せ。すなわち淫行、汚れ、情欲、悪しき欲望、そして貪欲である。貪欲とは偶像への隷属である」(コロサイ3:5)。